CAPUT XXII.

74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundationem simplicitatemque cordis, de qua jam diu loquens ita concludit: Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis: haec est enim Lex et Prophetae (Matth. VII, 12). In exemplaribus graecis sic invenimus, Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. Sed ad manifestationem sententiae puto a latinis additum bona. Occurrebat enim quod si quisquam flagitiose aliquid erga se fieri velit, et ad hoc referat istam sententiam, veluti si velit aliquis provocari ut immoderate bibat et se ingurgitet poculis, et hoc prior illi faciat a quo sibi fieri cupit, ridiculum est hunc putare istam implevisse sententiam. Cum ergo hoc moveret, ut arbitror, additum est ad manifestationem rei unum verbum, ut posteaquam dictum est, Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, adderetur bona. Quod si deest exemplaribus graecis, etiam illa emendanda sunt: sed quis hoc audeat? Intelligendum est ergo plenam esse sententiam et omnino perfectam, etiam si hoc verbum non addatur. Id enim quod dictum est, quaecumque vultis, non usitate ac passim, sed proprie dictum accipi oportet. Voluntas namque non est nisi in bonis: nam in malis flagitiosisque factis cupiditas proprie dicitur, non voluntas. Non quia semper proprie loquuntur Scripturae, sed ubi oportet ita omnino proprium verbum tenent, ut non aliud sinant intelligi.

75. Videtur autem hoc praeceptum ad dilectionem proximi pertinere, non etiam ad Dei, cum alio loco duo praecepta esse dicat, in quibus tota Lex pendet et Prophetae . Nam si dixisset, Omnia quaecumque vultis fieri vobis, haec et vos facite; hac una sententia utrumque illud praeceptum complexus esset: cito enim diceretur, diligi se velle unumquemque, et a Deo, et ab hominibus: itaque cum hoc ei praeciperetur, ut quod sibi fieri vellet, hoc faceret; id utique praeciperetur, ut diligeret Deum et homines. Cum vero expressius de hominibus dictum est, Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis; nihil aliud dictum videtur, quam, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Sed non est negligenter attendendum quod hic subjecit, Haec est enim Lex et Prophetae. In his autem duobus praeceptis, non tantum ait, Lex pendet et Prophetae; sed etiam addidit, tota Lex et Prophetae (Matth. XXII, 37-40); pro eo quod est tota prophetia: quod cum hic non addidit, servavit locum alteri praecepto, quod ad dilectionem Dei pertinet. Hic autem quoniam praecepta simplicis cordis exsequitur, et erga eos metuendum est ne habeat quisque duplex cor, quibus occultari cor potest, id est erga homines; idipsum praecipiendum fuit. Nemo enim fere est qui velit quemquam duplici corde secum agere. Id autem fieri non potest, id est, ut simplici corde homo homini aliquid tribuat, nisi ita tribuat, ut nullum ab eo temporale commodum exspectet, et ea intentione faciat, de qua superius satis tractavimus, cum de oculo simplici loqueremur.

76. Mundatus ergo oculus simplexque redditus, aptus et idoneus erit ad intuendam et contemplandam interiorem lucem suam. Iste enim oculus cordis est. Hunc autem oculum talem habet ille qui finem bonorum operum suorum, ut vere bona opera sint, non in eo constituit ut hominibus placeat, sed etiam si provenerit ut eis placeat, ad eorum salutem potius hoc refert et ad gloriam Dei, non ad inanem jactantiam suam; neque propterea boni aliquid ad salutem proximi operatur, ut ex eo comparet ea quae huic vitae transigendae sunt necessaria; neque temere animum hominis voluntatemque condemnat in eo facto in quo non apparet quo animo et voluntate sit factum; et quidquid officiorum exhibet homini, hac intentione exhibet qua sibi exhiberi vult, id est, ut non ab eo aliquid commodi temporalis exspectet: ita erit cor simplex et mundum in quo quaeritur Deus.

“Beati ergo mundi corde ; quoniam ipsi Deum videbunt”

(Id. V, 8).