CAPUT XXIII.

77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigandae ac possidendae, id est contemplandae, talis oculus per omnia superiora perductus est, quo videri jam possit arcta via et angusta porta. Quod ergo deinceps dicit,

“Introite per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem; et multi sunt qui introeunt per eam: quam angusta est porta, et arcta via quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui eam inveniunt!”

non ideo dicit, quia jugum Domini asperum est, aut sarcina gravis; sed quia labores finire pauci volunt , minus credentes clamanti,

“Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde: jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est”

(Matth. XI, 28-30) (hinc autem iste sermo sumpsit exordium, de humilibus et mitibus corde): quod jugum lene et levem sarcinam multi respuunt, pauci subeunt; eoque fit arcta via quae ducit ad vitam, et angusta porta qua intratur in eam.