|
78. Hic ergo illi qui promittunt
sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi
sunt; sicut sunt haeretici, qui se plerumque paucitate commendant.
Et ideo cum dixisset paucos esse qui inveniunt angustam portam et
arctam viam, ne se illi supponant nomine paucitatis, statim subjecit:
|
“Cavete a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium,
intrinsecus autem sunt lupi rapaces.”
|
|
Sed isti non fallunt oculum
simplicem, qui arborem dignoscere ex fructibus novit. Ait enim:
|
“A
fructibus eorum cognoscetis eos.”
|
|
Deinde similitudines adjungit:
|
“Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis
arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit;
non potest arbor bona malos fructus facere; neque arbor mala fructus
bonos facere. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum,
excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum
cognoscetis eos.”
|
|
79. Quo loco illorum error maxime cavendus est, qui de his ipsis
duabus arboribus duas naturas opinantur esse, quarum una sit Dei,
altera vero neque Dei, neque ex Deo. De quo errore in aliis libris
et jam disputatum est uberius, et si adhuc parum est, disputabitur:
nunc autem, non eos adjuvare duas istas arbores, docendum est.
Primum, quia de hominibus eum dicere tam clarum est, ut quisquis
praecedentia et consequentia legerit, miretur eorum caecitatem.
Deinde attendunt quod dictum est,
|
“Non potest arbor bona fructus
malos facere; neque arbor mala fructus bonos facere,”
|
|
et ideo putant
neque animam malam fieri posse ut in melius commutetur, neque in
deterius bonam; quasi dictum sit, Non potest arbor bona mala fieri,
neque arbor mala bona fieri: sed dictum est,
|
“Non potest arbor bona
malos fructus facere; neque arbor mala bonos fructus facere.”
|
|
Arbor
est quippe ipsa anima, id est, ipse homo, fructus vero opera
hominis: non ergo potest malus homo bona operari, neque bonus mala.
Malus ergo si vult bona operari, bonus primo fiat. Sic alio loco
evidentius dicit ipse Dominus:
|
“Aut facite arborem bonam, aut
facite arborem malam.”
|
|
Quod si duas naturas istorum his duabus
arboribus figuraret, non diceret, Facite: quis enim hominum potest
facere naturam? Deinde etiam ibi cum ipsarum duarum arborum mentionem
fecisset, subjecit:
|
“Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum
sitis mali”
|
|
(Id. XII, 33, 34)? Quamdiu ergo quisque
malus est, non potest facere fructus bonos: si enim bonos fructus
fecerit, jam malus non erit. Sic verissime dici potuit, Non potest
esse nix calida: cum enim calida esse coeperit, non jam eam nivem,
sed aquam vocamus. Potest ergo fieri ut quae nix fuit, non sit; non
autem potest fieri ut nix calida sit. Sic potest fieri ut qui malus
fuit, non sit malus; non tamen fieri potest ut malus bene faciat.
Qui etiamsi aliquando utilis est, non hoc ipse facit, sed fit de
illo, divina providentia procurante, sicut de Pharisaeis dictum est,
|
“Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite.”
|
|
Hoc
ipsum quod bona dicebant, et ea quae dicebant, utiliter audiebantur et
fiebant, non erat illorum: Super cathedram enim, inquit, Moysi
sedent (Id. XXIII, 3, 2). Per divinam ergo providentiam
legem Dei praedicantes, possent esse audientibus utiles, cum sibi non
essent. De talibus alio loco per prophetam dictum est,
|
“Seminastis
triticum, et spinas metetis (Jerem. XII, 13),”
|
|
quia bona
praecipiunt, et mala faciunt. Non ergo qui eos audiebant et faciebant
quae ab eis dicebantur, de spinis legebant uvas; sed per spinas de
vite legebant uvas: tanquam si manum aliquis per sepem mittat, aut
certe de vite, quae sepi fuerit involuta, uvam legat , non spinarum
est fructus iste, sed vitis.
80. Rectissime sane quaeritur quos fructus nos attendere voluerit,
quibus cognoscere arborem possimus. Multi enim quaedam in fructibus
deputant, quae ad vestitum ovium pertinent, et hoc modo a lupis
decipiuntur: sicuti sunt vel jejunia, vel orationes, vel
eleemosynae; quae omnia nisi fieri etiam ab hypocritis possent, non
superius diceret, Cavete justitiam vestram facere coram hominibus, ut
videamini ab eis. Qua sententia praeposita, ipsa tria exsequitur,
eleemosynam, orationem, jejunium. Multi enim multa pauperibus, non
misericordia, sed ambitione largiuntur; et multi orant, vel potius
videntur orare, non intuentes Deum, sed hominibus placere cupientes;
et multi jejunant, et mirabilem abstinentiam praetendunt eis quibus
ista difficilia videntur, et honore digna existimantur: et hujuscemodi
dolis eos capiunt, dum aliud ostentant ad decipiendum, aliud exserunt
ad depraedandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos
videre non possunt. Hi ergo non sunt fructus de quibus cognosci
arborem monet. Ista enim cum bono animo in veritate fiunt, propriae
sunt ovium vestes; cum autem malo in errore, non aliud quam lupos
contegunt. Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quia
plerumque illo se occultant lupi.
81. Qui sunt ergo fructus quibus inventis cognoscamus arborem
malam, dicit Apostolus:
|
“Manifesta autem sunt opera carnis, quae
sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus,
veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates,
dissensiones, haereses, sectae , invidiae, ebrietates,
comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi,
quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.”
|
|
Et qui sunt
fructus per quos cognoscamus arborem bonam, idem ipse consequenter
dicit: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia
(Galat. V, 19-23). Sane sciendum est, hic gaudium proprie
positum; mali enim homines non gaudere, sed gestire dicuntur proprie:
sicut superius diximus voluntatem proprie positam, quam non habent
mali, ubi dictum est, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis
homines, haec et vos facite illis. Ex ista proprietate verbi, qua
gaudium non dicitur nisi in bonis, etiam propheta loquitur, dicens:
Non est gaudere impiis, aicit Dominus (Isai. LVII, 21,
sec. LXX). Ita quoque posita est fides, non quaecumque utique,
sed vera fides: et caetera quae hic posita sunt, habent quasdam
imagines suas in malis hominibus et deceptoribus; ut omnino fallant,
nisi quisque jam mundum oculum et simplicem habuerit, quo ista
cognoscat. Optimo itaque ordine primo actum est de mundando oculo, et
deinde dicta sunt quae caverentur.
|
|