|
82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo
sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor
alterius intueri; quaecumque in factis vel dictis apparere non
potuerint, tentationibus aperiuntur. Tentatio autem duplex est; aut
in spe adipiscendi aliquod commodum temporale, aut in terrore
amittendi. Et maxime cavendum est ne tendentes ad sapientiam, quae in
solo Christo inveniri potest, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi (Coloss. II, 3); cavendum ergo est, ne
ipso Christi nomine ab haereticis vel quibuslibet male intelligentibus
et saeculi hujus amatoribus decipiamur. Nam ideo sequitur, et monet,
dicens, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum: sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis
est, ipse intrabit in regnum coelorum: ne putemus ad illos fructus jam
pertinere, si quis Domino nostro dicat, Domine, Domine; et ex eo
nobis arbor bona videatur. Sed illi sunt fructus, facere voluntatem
Patris qui est in coelis, cujus faciendae seipsum exemplum praebere
dignatus est.
83. Sed merito potest movere quomodo huic sententiae conveniat illud
Apostoli ubi ait, Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema
Jesu; et nemo potest dicere, Dominum Jesum, nisi in Spiritu
sancto (I Cor. XII, 3): quia neque aliquos habentes Spiritum
sanctum possumus dicere non introituros in regnum coelorum, si
perseveraverint usque in finem; neque illos qui dicunt, Domine,
Domine, et tamen non intrant in regnum coelorum, possumus dicere
habere Spiritum sanctum. Quomodo ergo nemo dicit, Dominum Jesum,
nisi in Spiritu sancto, nisi quia proprie Apostolus posuit verbum
quod est, dicit, ut significet voluntatem atque intellectum dicentis?
Dominus vero generaliter posuit verbum quod ait, Non omnis qui dicit
mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Videtur enim
dicere etiam ille qui nec vult, nec intelligit quod dicit: sed ille
proprie dicit, qui voluntatem ac mentem suam sono vocis enuntiat.
Sicut paulo ante quod dictum est gaudium in fructibus Spiritus ,
proprie dictum est; non eo modo quo alibi dicit idem apostolus, Non
gaudet super iniquitatem (I Cor. XIII, 6): quasi quisquam
possit super iniquitatem gaudere: quia illa elatio est animi turbide
gestientis, non gaudium; nam hoc soli boni habent. Ergo dicere
videntur etiam illi qui non hoc quod sonant et intellectu cernunt et
voluntate agunt, sed voce tantum sonant: secundum quem modum Dominus
ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum
coelorum. Vere autem ac proprie illi dicunt, a quorum voluntate ac
mente non abhorret prolatio sermonis sui, secundum quam significationem
dixit Apostolus: Nemo potest dicere, Dominum Jesum, nisi in
Spiritu sancto.
84. Atque illud ad rem maxime pertinet, ne decipiamur tendentes ad
contemplationem veritatis, non solum nomine Christi, per eos qui
nomen habent et facta non habent, sed etiam quibusdam factis atque
miraculis: qualia propter infideles cum fecerit Dominus, monuit tamen
ne talibus decipiamur, arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam,
ubi miraculum visibile viderimus. Adjungit ergo, et dicit:
|
“Multi
mihi dicent in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo
prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo
virtutes multas fecimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi;
recedite a me, qui operamini iniquitatem.”
|
|
Non ergo cognoscet nisi
eum qui operatur aequitatem. Nam et ipsos discipulos suos prohibuit
gaudere de talibus, id est, quod daemonia illis subjecta fuerint:
Sed gaudete, inquit, quia nomina vestra scripta sunt in coelis
(Luc. X, 20); credo, in illa civitate Jerusalem quae est in
coelis, in qua nonnisi justi sanctique regnabunt. An nescitis, ait
Apostolus, quoniam iniqui regnum Dei non possiderunt (I Cor.
VI, 9)?
85. Sed fortasse quis dicat non posse iniquos visibilia illa
miracula facere, et mentiri potius illos credat, qui dicturi sunt,
In nomine tuo prophetavimus, et daemonia ejecimus, et virtutes multas
fecimus. Legat ergo quanta fecerint resistentes famulo Dei Moysi
magi Aegyptiorum (Exod. VII, VIII): aut si hoc non vult
legere, quia non in nomine Christi fecerunt, legat quae ipse Dominus
dicit de pseudoprophetis, ita loquens:
|
“Tunc si quis vobis dixerit,
Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim
pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia,
ita ut in errorem inducantur etiam electi: ecce praedixi vobis”
|
|
(Matth. XXIV, 23-25).
86. Quam ergo mundo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via
sapientiae, cui tantae malorum et perversorum hominum deceptiones
erroresque obstrepunt, quos omnes evadere, hoc est venire ad
certissimam pacem et immobilem stabilitatem sapientiae! Vehementer
enim metuendum est, ne studio altercandi et contendendi quisque non
videat quod a paucis videri potest, ut parvus sit strepitus
contradicentium, nisi etiam ipse sibi obstrepat. Quo pertinet etiam
illud quod Apostolus dicit:
|
“Servum autem Domini non oportet
litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia
corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam
ad cognoscendam veritatem (II Tim. II, 24, 25). Beati
ergo pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur”
|
|
(Matth. V,
9).
87. Conclusio ergo hujus totius sermonis quam terribiliter
inferatur, valde attendendum est: Omnis ergo, inquit, qui audit
verba mea haec et facit ea, similis est viro sapienti qui aedificavit
domum suam super petram. Non enim quisque firmat quod audit vel
percipit, nisi faciendo. Et si petra Christus est, sicut multa
Scripturarum testimonia praedicant (I Cor. X, 4), ille
aedificat in Christo, qui quod audit ab illo, facit. Descendit
pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum
illam, et non cecidit ; fundata enim erat supra petram. Non ergo
iste metuit ullas caliginosas superstitiones; (quid enim aliud
intelligitur pluvia, cum in mali alicujus significatione ponitur?)
aut rumores hominum, quos ventis comparatos puto; aut vitae hujus
fluvium, carnalibus concupiscentiis tanquam fluentem super terram.
Horum enim trium, qui prosperitatibus inducitur, adversitatibus
frangitur; quorum nihil metuit qui fundatam habet domum super petram,
id est, qui non solum audit praecepta Domini, sed etiam facit. Et
his omnibus periculose subjacet qui audit et non facit: non enim habet
stabile fundamentum; sed audiendo et non faciendo ruinam aedificat.
Ait enim consequenter:
|
“Et omnis qui audit verba mea haec et non
facit ea, similis erit viro stulto qui aedificat domum super arenam:
descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt
in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna. Et factum
est cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super
doctrina ejus: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, non
quasi Scribae eorum .”
|
|
Hoc est quod ante dixi per prophetam esse
significatum in Psalmis, cum diceret: Fiducialiter agam in eo:
eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum
terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 6, 7). Propter quem
numerum admonitus sum etiam praecepta ista ad septem illas referre
sententias, quas in principio sermonis hujus posuit, de beatis cum
diceret; et ad illas septem operationes Spiritus sancti, quas Isaias
propheta commemorat (Isai. XI, 2, 3): sed sive iste ordo in
his considerandus sit, sive aliquis alius, facienda sunt quae
audivimus a Domino, si volumus aedificare super petram.
|
|