|
10. Et cum oratis, inquit, non eritis
sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum
stantes orare, ut videantur ab hominibus. Neque hic videri ab
hominibus nefas est; sed ideo haec agere ut videaris ab hominibus: et
superfluo toties eadem dicuntur, cum sit jam una regula custodienda,
qua cognitum est, non si haec sciant homines, formidandum esse aut
fugiendum; sed si hoc animo fiant, ut fructus in eis expetatur
placendi hominibus. Servat etiam ipse Dominus eadem verba, cum
adjungit similiter, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam; hinc
ostendens id se prohibere, ne ea merces appetatur, qua stulti gaudent
cum laudantur ab hominibus.
11. Vos autem cum oratis, inquit, introite in cubicula vestra.
Quae sunt ista cubicula, nisi ipsa corda, quae in Psalmo etiam
significantur, cum dicitur, Quae dicitis in cordibus vestris, et in
cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5)? Et claudentes
ostia orate, ait, Patrem vestrum in abscondito. Parum est intrare
in cubicula, si ostium pateat importunis, per quod ostium ea quae
foris sunt improbe se immergunt, et interiora nostra appetunt. Foris
autem diximus esse omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id
est per carnalem sensum, in cogitationes nostras penetrant, et turba
vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo
ostium, id est, carnali sensui resistendum est, ut oratio spiritualis
dirigatur ad Patrem, quae fit in intimis cordis, ubi oratur Pater in
abscondito. Et Pater, inquit, vester qui videt in abscondito,
reddet vobis. Et hoc tali clausula terminandum fuit: non enim hoc
monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; neque superius, ut faciamus
eleemosynam, sed quo animo faciamus: quoniam de corde mundando,
praecipit, quod non mundat, nisi una et simplex intentio in aeternam
vitam solo et puro amore sapientiae.
12. Orantes autem nolite, ait, multum loqui, sicut Ethnici:
arbitrantur enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Sicut
hypocritarum est praebere se spectandos in oratione, quorum fructus est
placere hominibus; ita Ethnicorum, id est Gentilium, in multiloquio
se putare exaudiri. Et revera omne multiloquium a Gentilibus venit,
qui exercendae linguae potius quam mundando animo dant operam. Et hoc
nugatorii studii genus etiam ad Deum prece flectendum transferre
conantur, arbitrantes sicut hominem judicem verbis adduci in
sententiam. Nolite itaque similes illis esse, dicit unus et verus
magister. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit,
antequam petati, ab eo. Si enim verba multa ad id proferuntur, ut
instruatur et doceatur ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium
cognitorem, cui omnia quae sunt, eo ipso quo sunt, loquuntur,
seseque indicant facta; et ea quae futura sunt ejus artem sapientiamque
non latent, in qua sunt et quae transierunt, et quae transitura sunt,
omnia praesentia, et non transeuntia?
13. Sed quoniam, quamvis pauca, tamen verba et ipse dicturus est
quibus nos doceat orare; quaeri potest cur vel his verbis paucis opus
sit ad eum qui scit omnia antequam fiant, et novit, ut dictum est,
quid nobis sit necessarium, antequam petamus ab eo? Hic primo
respondetur, non verbis nos agere debere apud Deum, ut impetremus
quod volumus, sed rebus quas animo gerimus, et intentione
cogitationis, cum dilectione pura et simplici affectu: sed res ipsas
verbis nos docuisse Dominum nostrum, quibus memoriae mandatis eos ad
tempus orandi recordemur.
14. Sed rursus quaeri potest, sive rebus, sive verbis orandum
sit, quid opus sit ipsa oratione, si Deus jam novit quid nobis
necessarium sit: nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat
et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera, quae
spiritualiter nobis infunduntur. Non enim ambitione precum nos exaudit
Deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis, non visibilem,
sed intelligibilem et spiritualem: sed nos non semper parati sumus
accipere, eum inclinamur in alia, et rerum temporalium cupiditate
tenebramur. Fit ergo in oratione conversio cordis ad eum, qui semper
dare paratus est, si nos capiamus quod dederit; et in ipsa conversione
purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter
cupiebantur, ut acies cordis simplicis ferre possit simplicem lucem,
divinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem: nec solum ferre,
sed etiam manere in illa; non tantum sine molestia, sed etiam cum
ineffabili gaudio, quo vere ac sinceriter beata vita perficitur.
|
|