CAPUT IV.

15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque orate vos, inquit: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Cum in omni deprecatione benevolentia concilianda sit ejus quem deprecamur, deinde dicendum quid deprecemur; laude illius ad quem oratio dirigitur, solet benevolentia conciliari, et hoc in orationis principio poni solet: in quo Dominus noster nihil aliud nos dicere jussit, nisi, Pater noster qui es in coelis. Multa enim dicta sunt in laudem Dei, quae per omnes sanctas Scripturas varie lateque diffusa poterit quisque considerare, cum legit: nusquam tamen invenitur praeceptum populo Israel ut diceret, Pater noster, aut ut oraret Patrem Deum; sed Dominus eis insinuatus est, tanquam servientibus, id est, secundum carnem adhuc viventibus. Hoc autem dico, cum mandata Legis acciperent, quae observare jubebantur: nam Prophetae saepe ostendunt eumdem Dominum nostrum etiam Patrem eorum esse potuisse, si ab ejus mandatis non aberrarent: sicuti est illud, Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2); et illud, Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6); et illud, Si Dominus sum, ubi est timor meus? et si Pater sum, ubi est honor meus (Malach. I, 6)? et alia permulta, ubi arguuntur Judaei, quia filii esse peccando noluerunt: exceptis eis quae in prophetia dicuntur de futuro populo christiano, quod Patrem Deum esset habiturus, secundum illud evangelicum, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12): apostolus autem Paulus dicit, Quamdiu haeres parvulus est, nihil distat a servo; et spiritum adoptionis nos accepisse commemorat, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15-23, et Galat. IV, 1-6).

16. Et quoniam quod vocamur ad aeternam haereditatem, ut simus Christi cohaeredes, et in adoptionem filiorum veniamus, non est meritorum nostrorum, sed gratiae Dei; eamdem ipsam gratiam in orationis principio ponimus, cum dicimus, Pater noster. Quo nomine et charitas excitatur; quid enim charius filiis debet esse quam pater? et supplex affectus, cum homines dicunt Deo, Pater noster: et quaedam impetrandi praesumptio, quae petituri sumus; cum priusquam aliquid peteremus, tam magnum donum accepimus, ut sinamur dicere, Pater noster, Deo. Quid enim jam non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit, ut filii essent? Postremo quanta cura animum tangit, ut qui dicit, Pater noster, tanto Patre non sit indignus? Si enim quisquam plebeius senatorem grandioris aetatis ab eo ipso patrem vocare permittatur; sine dubio trepidabit, nec facile audebit, cogitans humilitatem generis sui, et opum indigentiam, et plebeiae personae vilitatem: quanto ergo magis trepidandum est appellare Patrem Deum, si tanta est labes, tantaeque sordes in moribus, ut multo justius eas a sua conjunctione Deus expellat, quam ille senator cujusvis mendici egestatem? Quandoquidem ille hoc contemnit in mendico, quo et ipse potest rerum humanarum fragilitate devenire: Deus autem in sordidos mores nunquam cadit. Et gratias misericordiae ipsius, qui hoc a nobis exigit, ut Pater noster sit; quod nullo sumptu, sed sola bona voluntate comparari potest. Admonentur etiam hic divites, vel genere nobiles secundum saeculum, cum christiani facti fuerint, non superbire adversus pauperes et ignobiles; quoniam simul dicunt Deo, Pater noster: quod non possunt vere ac pie dicere, nisi se fratres esse cognoscant.