|
17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus
novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui
es in coelis: id est, in sanctis et justis. Non enim spatio locorum
continetur Deus. Sunt enim coeli excellentia quidem mundi corpora,
sed tamen corpora, quae non possunt esse nisi in loco: sed si in
coelis tanquam in superioribus mundi partibus locus Dei esse creditur
melioris meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. Non autem
scriptum est, Prope est Dominus excelsis hominibus, aut eis qui in
montibus habitant: sed scriptum est, Prope est Dominus obtritis
corde (Psal. XXXIII, 19); quod magis pertinet ad
humilitatem. Sed quemadmodum terra appellatus est peccator, cum ei
dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19):
sic coelum justus e contrario dici potest. Justis enim dicitur,
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III,
17). Quapropter si in templo suo habitat Deus, et sancti templum
ejus sunt; recte dicitur, qui es in coelis, qui es in sanctis. Et
accommodatissima ista similitudo est, ut spiritualiter tantum interesse
videatur inter justos et peccatores, quantum corporaliter inter coelum
et terram.
18. Cujus rei significandae gratia, cum ad orationem stamus, ad
orientem convertimur, unde coelum surgit: non tanquam ibi habitet et
Deus, quasi caeteras mundi partes deseruerit qui ubique praesens est,
non locorum spatiis, sed majestatis potentia ; sed ut admoneatur
animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Deum, cum
ipsum corpus ejus quod est terrenum, ad corpus excellentius, id est ad
corpus coeleste convertitur. Convenit etiam gradibus religionis, et
plurimum expedit, ut omnium sensibus et parvulorum et magnorum bene
sentiatur de Deo. Et ideo qui visibilibus adhuc pulchritudinibus
dediti sunt, nec possunt aliquid incorporeum cogitare, quoniam necesse
est coelum praeferant terrae; tolerabilior est opinio eorum, si Deum
quem adhuc corporaliter cogitant, in coelo potius credant esse, quam
in terra: ut cum aliquando cognoverint dignitatem animae coeleste etiam
corpus excedere, magis eum quaerant in anima, quam in corpore etiam
coelesti; et cum cognoverint quantum distet inter peccatorum animas et
justorum, sicut non audebant, cum adhuc carnaliter saperent, eum in
terra collocare, sed in coelo, sic postea meliori fide vel
intelligentia magis eum in animis justorum quam in peccatorum
requirant. Recte ergo intelligitur quod dictum est, Pater noster qui
es in coelis, in cordibus justorum esse dictum, tanquam in templo
sancto suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoque ipso velit habitare
quem invocat: et cum hoc affectat, teneat justitiam; quo munere
invitatur ad inhabitandum animum Deus.
19. Jam videamus quae sint petenda. Dictum est enim quis sit qui
petitur, et ubi habitet. Primum autem omnium quae petuntur hoc est,
Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur, quasi non sit
sanctum nomen Dei, sed ut sanctum habeatur ab hominibus: id est, ita
illis innotescat Deus, ut non existiment aliquid sanctius, quod magis
offendere timeant. Neque enim quia dictum est, Notus in Judaea
Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 1); sic
intelligendum est quasi alibi minor sit Deus, alibi major: sed ibi
magnum est nomen ejus, ubi pro suae majestatis magnitudine nominatur.
Ita ibi dicitur sanctum nomen ejus, ubi cum veneratione et offensionis
timore nominatur. Et hoc est quod nunc agitur, dum Evangelium adhuc
usque per diversas gentes innotescendo, commendat unius Dei nomen per
administrationem Filii ejus.
|
|