CAPUT VI.

20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicatum fuerit in omnibus gentibus (Matth. XXIV, 14): quae res pertinet ad sanctificationem nominis Dei. Non enim et hic ita dictum est, Adveniat regnum tuum, quasi nunc Deus non regnet. Sed forte quis dicat, Adveniat dictum esse in terram. Quasi vero non etiam ipse nunc regnet in terra, semperque in ea regnaverit a constitutione mundi. Adveniat ergo accipiendum est, manifestetur hominibus. Quemadmodum enim etiam praesens lux absens est caecis, et eis qui oculos claudunt; ita Dei regnum, quamvis nunquam discedat de terris, tamen absens est ignorantibus. Nulli autem licebit ignorare regnum Dei, cum ejus Unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter in homine Dominico de coelo venerit judicaturus vivos et mortuos . Post quod judicium, id est, cum discretio et separatio justorum ab injustis facta fuerit, ita inhabitabit justos Deus, ut non opus sit quemquam doceri per hominem, sed sint omnes, ut scriptum est, docibiles Deo (Isai. LIV, 13, Joan. VI, 45). Deinde beata vita omni ex parte perficietur in sanctis in aeternum, sicuti nunc coelestes Angeli sanctissimi atque beatissimi, solo Deo illustrante sapientes et beati sunt; quia et hoc promisit Dominus suis: In resurrectione erunt, inquit, sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30).

21. Et ideo post illam petitionem qua dicimus, Adveniat regnum tuum, sequitur, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: id est, sicut est in Angelis qui sunt in coelis, voluntas tua, ut omnimodo tibi ad haereant teque perfruantur, nullo errore obnubilante sapientiam eorum, nulla miseria impediente beatitudinem eorum; ita fiat in sanctis tuis qui in terra sunt, et de terra, quod ad corpus attinet, facti sunt, et quamvis in coelestem habitationem atque immutationem, tamen de terra assumendi sunt. Ad hoc respicit etiam illa Angelorum praedicatio, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): ut cum praecesserit bona voluntas nostra, quae vocantem sequitur, perficiatur in nobis voluntas Dei, sicuti est in coelestibus Angelis; ut nulla adversitas resistat nostrae beatitudini, quod est pax. Item Fiat voluntas tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis: sicut in coelo et in terra, id est, sicut ab Angelis, ita ab hominibus. Nam fieri voluntatem Dei, cum obtemperatur praeceptis ejus, ipse Dominus dicit, cum ait, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui rie misit (Joan. IV, 34); et saepe, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38); et cum ait, Ecce mater mea, et ecce fratres mei, et quicumque fecerit voluntatem Dei, hic mihi est frater, et mater, et soror (Matth. XII, 49 et 50). Qui ergo faciunt voluntatem Dei, in illis utique fit voluntas Dei: non quia ipsi faciunt ut velit Deus; sed quia faciunt quod ille vult, id est, faciunt secundum voluntatem ejus.

22. Est etiam ille intellectus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, sicut in sanctis et justis, ita etiam in peccatoribus. Quod adhuc duobus modis accipi potest: sive ut oremus etiam pro inimicis nostris; (quid enim sunt aliud habendi, contra quorum voluntatem christianum et catholicum nomen augetur?) ut ita dictum sit, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, tanquam si diceretur, Faciant voluntatem tuam sicut justi, ita etiam peccatores, ut ad te convertantur: sive ita, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, ut sua cuique tribuantur; quod fiet extremo judicio, ut justis praemium, peccatoribus damnatio retribuatur, cum agni ab haedis separabuntur (Id. XXV, 33-46).

23. Ille etiam non absurdus, imo et fidei et spei nostrae convenientissimus intellectus est, ut coelum et terram accipiamus, spiritum et carnem. Et quoniam dicit Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); videmus factam voluntatem Dei in mente, id est, in spiritu: cum autem absorpta fuerit mors in victoriam, et mortale hoc induerit immortalitatem, quod fiet carnis resurrectione, atque illa immutatione quae promittitur justis, secundum ejusdem apostoli praedicationem (I Cor. XV, 42, 55): fiat voluntas Dei et in terra, sicut in coelo: id est, ut quemadmodum spiritus non resistit Deo, sequens et faciens voluntatem ejus; ita et corpus non resistat spiritui vel animae, quae nunc corporis infirmitate vexatur, et in carnalem consuetudinem prona est: quod erit summae pacis in vita aeterna, ut non solum velle adjaceat nobis, sed etiam perficere bonum. Nunc enim velle, inquit, adjacet mihi; perficere autem bonum non: quia nondum in terra sicut in coelo, id est, nondum in carne sicut in spiritu facta est voluntas Dei. Nam et in miseria nostra fit voluntas Dei, cum ea patimur per carnem, quae nobis mortalitatis jure debentur, quam peccando meruit nostra natura: sed id orandum est, ut sicut in coelo, ita et in terra fiat voluntas Dei; id est, ut quemadmodum corde condelectamur legi secundum interiorem hominem (Rom. VII, 18, 22), ita etiam corporis immutatione facta, huic nostrae delectationi nulla pars nostra terrenis doloribus seu voluptatibus adversetur.

24. Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, sicut in ipso Domino nostro Jesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quae illi desponsata est. Coelum enim et terra convenienter intelligitur, quasi vir et femina; quoniam terra coelo fecundante fructifera est.