CAPUT VII.

25. Quarta petitio est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis quotidianus, aut pro iis omnibus dictus est, quae hujus vitae necessitatem sustentant, de quo cum praeciperet, ait, Nolite cogitare de crastino; ut ideo sit additum, de nobis hodie: aut pro Sacramento corporis Christi, quod quotidie accipimus: aut pro spirituali cibo, de quo idem Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur; et illud, Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi (Joan. VI, 17, 41). Sed horum trium quid sit probabilius, considerari potest. Nam forte quispiam moveatur, cur oremus pro his adipiscendis quae huic vitae sunt necessaria, veluti est victus et tegumentum, cum ipse Dominus dicat, Nolite solliciti esse quid edatis, vel quid induamini. An potest quisque de ea re pro qua adipiscenda orat, non esse sollicitus; cum tanta intentione animi oratio dirigenda sit, ut ad hoc totum illud referatur quod de claudendis cubiculis dictum est, et illud quod ait, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis? Non ait utique, Quaerite primum regnum Dei, et deinde ista quaerite; sed, haec omnia, inquit, apponentur vobis, scilicet etiam non quaerentibus. Quomodo autem recte dicatur non quaerere aliquis, quod ut accipiat intentissime Deum deprecatur, nescio utrum inveniri queat.

26. De Sacramento autem corporis Domini ut illi non moveant quaestionem, qui plurimi in orientalibus partibus, non quotidie coenae dominicae communicant, cum iste panis quotidianus dictus sit: ut ergo illi taceant, neque de hac re suam sententiam defendant vel ipsa auctoritate ecclesiastica , quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui ecclesiis praesunt facere prohibentur, neque non obtemperantes damnantur; unde probatur non hunc in illis partibus intelligi quotidianum panem; nam magni peccati crimine arguerentur, qui ex eo non accipiunt quotidie: sed ut de istis, ut dictum est, nihil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a Domino accepisse, quam transgredi non oportet vel addendo aliquid, vel praetereundo. Quod cum ita sit, quis est qui audeat dicere, semel tantum nos orare debere orationem dominicam; aut certe etiam si iterum vel tertio, usque ad eam tantum horam qua corpori Domini communicamus, postea vero non sic orandum per reliquas partes diei? Non enim jam dicere poterimus, da nobis hodie, quod jam accepimus: aut poterit quisque cogere, ut etiam ultima diei parte Sacramentum illud celebremus.

27. Restat igitur ut quotidianum panem accipiamus spiritualem, praecepta scilicet divina, quae quotidie oportet meditari et operari. Nam de ipsis Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur. Quotidianus autem iste cibus nunc dicitur, quamdiu ista vita temporalis per dies decedentes succedentesque peragitur. Et revera quamdiu nunc in superiora, nunc in inferiora, id est, nunc in spiritualia, nunc in carnalia animi affectus alternat, tanquam ei qui aliquando pascitur cibo, aliquando famem patitur; quotidie panis necessarius est, quo reficiatur esuriens, et relabens erigatur. Sicut itaque corpus nostrum in hac vita, ante illam scilicet immutationem, cibo reficitur, quia sentit dispendium: sic et animus, quoniam temporalibus affectibus quasi dispendium ab intentione Dei patitur, praeceptorum cibo reficiatur. Da nobis hodie autem dictum est, quamdiu dicitur hodie, id est, in hac temporali vita. Sic enim cibo spirituali post hanc vitam saturabimur in aeternum, ut non tunc dicatur quotidianus panis; quia ibi temporis volubilitas, quae diebus dies succedere facit, unde appelletur quotidie, nulla erit. Ut autem dictum est, Hodie si vocem ejus audieritis (Psal. XCIV, 8); quod interpretatur Apostolus in Epistola quae est ad Hebraeos, Quamdiu dicitur hodie (Hebr. III, 13): ita et hic accipiendum est, Da nobis hodie. Si quis autem etiam de victu corporis necessario, vel de Sacramento Dominici corporis istam sententiam vult accipere, oportet ut conjuncte accipiantur omnia tria; ut scilicet quotidianum panem simul petamus, et necessarium corpori, et sacratum visibilem, et invisibilem verbi Dei .