|
28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Debita, peccata dici manifestum est, vel illo quod ait idem
Dominus, Non exies inde donec reddas novissimum quadrantem (Matth.
V, 26); vel illo quo debitores appellavit qui ei nuntiati sunt
exstincti, vel in ruina turris, vel quorum sanguinem Herodes
sacrificio miscuit. Dixit enim putare homines quod illi ultra modum
debitores essent, id est peccatores; et addidit, Amen dico vobis,
nisi poenitentiam egeritis, similiter moriemini (Luc. XIII,
1-5). Non hic ergo quisque urgetur pecuniam dimittere
debitoribus, sed quaecumque in eum alius peccaverit. Nam pecuniam
dimittere illo potius jubemur praecepto, quod superius dictum est, Si
quis tibi tunicam tollere voluerit, et judicio tecum contendere,
remitte ei et vestimentum (Matth. V, 40): nec ibi necesse est
omni pecuniario debitori dimittere debitum, sed ei qui reddere
noluerit, in tantum ut velit etiam litigare; Servum autem Domini,
ut ait Apostolus, non oportet litigare (II Tim. II, 24).
Qui ergo vel sponte vel conventus pecuniam debitam reddere noluerit,
dimittenda illi est. Duas enim ob res nolet reddere, vel quod non
habeat, vel quod avarus sit reique alienae cupidus: utrumque autem
pertinet ad inopiam; nam illa inopia est rei familiaris, haec animi.
Quisquis itaque tali dimittit debitum, inopi dimittit, opusque
christianum operatur, manente illa regula, ut in animo paratus sit
amittere quod sibi debetur. Nam si modeste ac leniter omni modo
egerit, ut sibi restituatur, non tam intendens fructum pecuniae, quam
ut hominem corrigat, cui sine dubio perniciosum est habere unde
reddat, et non reddere; non solum non peccabit, sed proderit etiam
plurimum, ne ille dum alienam pecuniam lucrum facere vult, damnum
fidei patiatur; quod tanto est gravius, ut nulla sit comparatio. Ex
quo intelligitur etiam in ista quinta petitione, qua dicimus, Dimitte
nobis debita nostra, non de pecunia quidem dici; sed de omnibus quae
in nos quisque peccat, ac per hoc etiam de pecunia. Peccat namque in
te, qui tibi pecuniam debitam, cum habeat unde reddat, recusat
reddere. Quod peccatum si non dimiseris, non poteris dicere,
Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus: si autem ignoveris, vides
etiam de pecunia dimittenda admoneri eum cui tali prece orare
praecipitur.
29. Illud sane tractari potest, ut quoniam dicimus, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus, tunc convincamur contra istam
regulam fecisse, si eis non dimittamus, qui veniam petunt, quia et
nos veniam petentibus nobis a benignissimo Patre dimitti volumus. Sed
illo rursus praecepto, quo jubemur orare pro inimicis nostris
(Matth. V, 44), non pro his jubemur qui veniam petunt. Jam
enim qui tales sunt, non sunt inimici. Nullo modo autem quisquam vere
dixerit orare se pro eo cui non ignoverit. Quapropter fatendum est
omnia peccata dimittenda esse quae in nos admittuntur, si volumus nobis
a Patre dimitti quae admittimus. Nam de vindicta superius, ut
arbitror, satis disputatum est (Supra, lib. 1, ec. 19 et
20).
|
|