CAPUT IX.

30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, quod tantumdem valere arbitror: nam ex uno graeco quod dictum est, EISENEGKES, utrumque translatum est. Multi autem precando ita dicunt, Ne nos patiaris induci in tentationem; exponentes videlicet quomodo dictum sit, inducas. Non enim per seipsum inducit Deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit, ordine occultissimo ac meritis. Causis etiam saepe manifestis dignum judicat ille quem deserat, et in tentationem induci sinat. Aliud est autem induci in tentationem, aliud tentari. Nam sine tentatione probatus esse nullus potest, sive sibi ipsi, sicut scriptum est, Qui non est tentatus, qualia scit (Eccli. XXXIV, 9, 11)? sive alii, sicut Apostolus ait, Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis (Galat. IV, 13, 14): hinc enim eos firmos ipse cognovit, quod eis tribulationibus, quae Apostolo secundum carnem acciderant, non sunt a charitate deflexi. Nam Deo noti sumus et ante omnes tentationes, qui scit omnia antequam fiant.

31. Quod itaque scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3); illa locutione positum est, ut sciat, pro eo quod est, ut scire vos faciat: sicut diem laetum dicimus, quod laetos faciat: frigus pigrum, quod pigros facit; et innumerabilia hujusmodi, quae sive in consuetudine loquendi, sive in sermone doctorum, sive in Scripturis sanctis reperiuntur. Quod non intelligentes haeretici qui Veteri Testamento adversantur, velut ignorantiae vitio notandum putant eum de quo dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester: quasi in Evangelio de Domino scriptum non sit, Hoc autem dicebat tentans eum nam ipse sciebat quid esset facturus (Joan. VI, 6). Si enim noverat cor ejus quem tentabat, quid est quod voluit videre tentando? Sed profecto illud factum est, ut ipse sibi notus fieret qui tentabatur, suamque desperationem condemnaret, saturatis turbis de pane Domini, qui eas non habere quod ederent existimaverat.

32. Non ergo hic oratur, ut non tentemur, sed ut non inferamur in tentationem: tanquam si quispiam cui necesse est igne examinari, non oret ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. Vasa enim figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Joseph ergo tentatus est illecebra stupri, sed non est illatus in tentationem (Gen. XXXIX, 7-12): Susanna tentata est, nec ipsa inducta vel illata in tentationem (Dan. XIII, 19-24); multique alii utriusque sexus: sed Job maxime, cujus admirabilem stabilitatem in Deo Domino suo, cum illi haeretici hostes Veteris Testamenti ore sacrilego irridere voluerint, illud prae caeteris ventilant, quod satanas petierit eum tentandum (Job I, 11). Quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intelligere nequaquam valentibus, quomodo satanas cum Deo loqui potuerit: non intuentes (non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sint) Deum non loci spatium mole corporis occupare; et sic alibi esse, alibi non esse, vel certe hic habere partem aliam, et alibi aliam: sed majestate ubique praesto esse, non per partes divisum, sed ubique perfectum. Quod si carnaliter intuentur quod dictum est, Coelum mihi thronus est, et terra scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1); cui loco et Dominus attestatur dicens, Non juretis, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus (Matth. V, 34-35): quid mirum si in terra diabolus constitutus, ante pedes Dei stetit, et coram illo aliquid locutus est? Nam quando illi valent intelligere, nullam esse animam, quamvis perversam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cujus conscientia non loquatur Deus? Quis enim scripsit in cordibus hominum naturalem legem, nisi Deus? De qua lege Apostolus ait: Cum enim Gentes, quae Legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi Legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestante conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam excusantium, in die qua judicabit Dominus occulta hominum (Rom. II, 14-16). Quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocinatione verum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini veritatis, a quo vel tenuiter pro sui capacitate illustratur, ut verum aliquid in ratiocinando sentiat; quid mirum si diaboli anima prava cupiditate perversa, quidquid tamen verum de justo viro cogitavit, cum eum tentare vellet, ipsius Dei voce, id est, ipsius veritatis voce audisse perhibetur? Quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur, qua diaboli nomen accepit. Quanquam etiam per creaturam corporalem atque visibilem Deus plerumque locutus est seu bonis seu malis, tanquam omnium Dominus et rector, et pro cujusque rei meritis ordinator: sicut per Angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt; et per Prophetas dicentes, Haec dicit Dominus. Quid ergo mirum, si quanquam non in ipsa cogitatione, per aliquam certe creaturam tali operi accommodatam Deus locutus cum diabolo dicitur?

33. Nec dignitatis esse arbitrentur, et quasi justitia meritum, quod cum illo Deus locutus est: quoniam locutus est cum anima angelica, quanquam stulta et cupida, tanquam si loqueretur cum anima humana stulta et cupida. Aut ipsi dicant quomodo locutus est cum illo divite, cujus cupiditatem stultissimam arguere voluit, dicens: Stulte, hac nocte anima tua expostulatur a te; haec quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Certe hoc ipse Dominus in Evangelio dicit, cui haeretici isti, velint, nolint, colla submittunt. Si autem hoc moventur, quod tentandum justum satanas petit a Deo; non ego expono quare sit factum, sed ipsos cogo exponere quare sit dictum in Evangelio ab ipso Domino discipulis, Ecce satanas petiit vos vexare quomodo triticum: et Petro ait, Ego autem postulavi ne deficiat fides tua (Id. XXII, 31, 32). Cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me quaerunt exponunt sibi. Si vero non valuerint hoc exponere, non audeant id quod in Evangelio sine offensione legunt , in aliquo libro cum temeritate culpare.

34. Fiunt igitur tentationes per satanam non potestate ejus, sed permissu Domini, ad homines aut pro suis peccatis puniendos, aut pro Domini misericordia probandos et exercendos. Et interest plurimum in qualem quisque tentationem incidat. Non enim in talem incidit Judas, qui vendidit Dominum, in qualem incidit Petras, cum territus Dominum negavit. Sunt etiam tentationes humanae, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem, in aliquo consilio labitur, aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius quam christiana tranquillitas postulat: de quibus Apostolus dicit, Tentatio vos non apprehendat, nisi humana; cum idem dicat, Fidelis Deus, qui vos non sinat tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis tolerare (I Cor. X, 13). In qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse ut non tentemur, sed ne in tentationem inducamur. Inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. Sed cum tentationes periculosae in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus, aut adversis oriantur, nemo frangitur adversarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.

35. Ultima et septima petitio est, Sed libera nos a malo. Orandum est enim ut non solum non inducamur in malum, quo caremus, quod sexto loco petitur; sed ab illo etiam liberemur, quo jam inducti sumus. Quod cum factum fuerit, nihil remanebit formidolosum, nec omnino metuenda erit ulla tentatio. Quod tamen in hac vita quamdiu istam mortalitatem circumferimus, in quam serpentina persuasione inducti sumus, non sperandum est posse fieri; sed tamen aliquando futurum sperandum est, et haec est spes quae non videtur: de qua cum loqueretur Apostolus, ait, Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Sed tamen sapientia, quae in hac quoque vita concessa est, fidelibus servis Dei non est desperanda. Ea est autem, ut id quod Domino revelante fugiendum esse intellexerimus, cautissima vigilantia fugiamus; et id quod Domino revelante appetendum esse intellexerimus, flagrantissima charitate appetamus. Ita enim reliquo mortalitatis hujus onere ipsa morte deposito, ex omni hominis parte opportuno tempore perficietur beatitudo, quae in hac vita inchoata est, et cui capessendae atque obtinendae aliquando nunc omnis conatus impenditur.