|
Cum mortalium mutabilis mens vel bonis aliquando vel malis
intentionibus delectetur, plerique seu poenitudine malorum ad actus
bonos, sive socordia mentis ex bonis ad malos praecipites
transferantur; disputandi materias morum ponderatoribus gignunt,
quibus agnitis correcti laetentur, inconvertibiles autem in suis
iniquis moribus confundantur. Difficilius namque bonorum appetitores
invenias, quam malorum desertores: quia quamplurimis et pene cunctis
mortalibus dulcia sunt magis ea quae carnem fovent, quam quae a vitiis
frenant. Et quoniam studii commoda a nobis suggerenda sunt honestatis
, admonemus in tali proposito militare volentem, segnem, somnolentum
atque temulentum esse non debere: quoniam ab his vitiis tribus nisi
quis fuerit declinatus, securus nunquam esse potest vel tutus, imo et
periculis omnibus, et ipsi etiam morti erit is semper obnoxius.
Fortitudo enim inimicum opprimit, vigilantia tendentibus insidias
obstat, sobrietas vero praeparatum cor hominis facit. Propterea enim
Dominus Deus noster paterno affectu per Prophetas et Apostolos suos
nobis praecepit, ab omnibus vitiis, et maxime ab ebrietate, quae
omnium vitiorum gurges est, penitus abstinere. De cujus vitii malo
volumus lectori aliquanta proferre, quem tantum monitis hortamur animum
intentum apponere, et sermoni nostro, etsi minus lucenti quam auditus
exigit eloquentium, veniam dare. Suademus enim auditores rationem
dicti debere advertere, non fucum spumantis sermonis, aut artificiosam
eloquentiam exspectare. Unde primitus propter libelli titulum vel
decorem, fructus et bona sobrietatis in quantum possumus proferamus;
et postea ebrietatis indecoras molestias publicemus.
Sobrietas namque castitas est sensus et mentis, membrorum omnium
corporisque tutela, castitatis pudicitiaeque munimen, pudori proxima,
amicitiae pacisque serva, honestati semper conjuncta, criminum
vitiorumque omnium profuga, recti judicii tenax, memoriae
recordationisque inseparabilis sapientia, secretorum custos, arcani
velamen, lectionum et doctrinae capax, studiorum et artium bonarum
discipula pariter et magistra, ingeniorum capiendorum pedissequa,
bonae famae semper avida, in cogitationibus salubria atque utilia
creans, virtutis singulare auxilium, cuncta cum ratione disponens, in
congregatione honestorum se ipsam semper ingerens. Sobrietas
temeritatem fugit, pericula cuncta declinat, mutuis officiis
obtemperat, superbiam detestatur, domum familiamque cum moderatione
gubernat, fidem sibi committentibus servat, et, ut summatim
breviterque dicam, sobrietatis perseverantia inaestimabilis est animi
fortitudo: omnes eam virtutes, et omnes laudum semper tituli
concupiscunt, quia sine ipsa ornari aut placere non possunt.
E contra ebrietas ab animae injuria incipit, et flagitiorum omnium
mater est, culparum materia, radix criminum, origo omnium vitiorum,
turbatio capitis, subversio sensus, tempestas linguae, procella
corporis, naufragium castitatis. Ebrietas temporis amissio est,
insania voluntaria, ignominiosus languor, mentis sanae debilitatio ,
turpitudo morum, dedecus vitae, honestatis infamia, animae
corruptela. Ebrietas, ut cernimus quotidie, amplarum familiarum
plurimos labefacit, et cura gubernationis destitutos, parentum
avorumque suorum bene diuque congregata atque ingenti pretio comparata
vili nummo distrahere facit. Ebrietas in utroque sexu cuncta mala
semper appetit, et nefanda committit. Ebrietas timorem Dei aufert,
futurum Dei judicium de corde se habentium tollit. Ebrietas, ut ait
Apostolus, regna coelestia appetentibus denegat (I Cor. VI,
10). Ebrietas temulentis tempora furatur, dies subripit, depositi
sui non reminiscitur, et ante illum posita nec mente nec oculis
contuetur: famulo vero non solum fidem aufert, sed etiam fraudum et
servitutis officio inutilem facit; et alia mala quae comprehendi non
possunt.
Et quoniam ab aliquantis vini non temperatur usus, sed potius
appetitur excessus; habitus corporis et vitae periculum, et opinionis
ac famae gravissimum acquiritur damnum. Nam fomentis corporalibus
provisum est vini munus: abutentibus penitus interdicitur, et
sobrietatis disciplina custodienda sancitur. Est quidem in multis
vitae mortalium vinum necessarium, debilem stomachum reficit, vires
deficientes reparat, algentem frigore calefacit, vulneribus infusum
medetur, antidotis etiam diversisque medicaminibus adjunctum salutem
operatur, tristitiam removet, languores omnes animi delet, laetitiam
infundit, convivas honesta miscere colloquia facit: paulo amplius vero
sumptum, potanti quodam modo convertitur in venenum. Propterea enim
vini abstinentiam sacerdotibus primo et Levitis a Domino legimus
imperatam, quia oportebat ut illi primitus sobrietatis modum
observandum susciperent, qui caeteris mortalibus non dictis, sed
factis praecepta divina observanda traderent, et castitatis et
sanctitatis moribus adimplerent, Levitico libro dicente, Et dixit ad
Aaron, Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii
tui, et quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini:
quia praeceptum sempiternum est in generationibus vestris (Levit.
X, 9). Ezechiel quoque propheta similiter dicit, Et vinum non
bibet omnis sacerdos, cum introire coeperit in atrium interius
(Ezech. XLIV, 21). Auctorum vero saecularium quamplurimi
sobrietatis praecepta libris plurimis ediderunt: quorum assertiones
contra ebrietatis vitia non proferimus, quia humana decet divinis, non
divina humanis testimoniis confirmari. Quare debet congrua
observatione sobrietas cum sacerdotali affectu certare: quia qui non
sobrius accesserit ad divinae majestatis altarium, sentiet immaturae
mortis interitum. Quicumque enim honore sacerdotali praeditus,
proximus fuerit ebrietati, vicinus est ultioni. Et in eos qui Deo
proximant, si fuerint temulenti, procul non sunt vindictae quae
saeviant. Ergo quisquis divino munere sacerdos constitutus,
vinolentus accesserit ad sacramenti celebrationem, mortis consequendae
non habet dilationem. Contrarius namque est unicuique rei semper
excessus: et in quocumque sexu nimietas adhibita fuerit, vitium
facit. Quare quidquid immoderatum indisciplinatumque est, proximum
ruinae consequitur casum; quia ubi modus non est, periculum totum
est: quaecumque res non habet temperamentum, praecipitat in exitium.
Sic itaque dum quisquis immoderatus, convivioque medius, amissis
modestiae frenis, insana fuerit ebrietate prostratus, aversos respicit
nutantes, quos integros videre nequivit, aut sermone longo superflua
verba emittit, et vana dicta componit, male clamans, et bene sibi
sonans, vultu dejecto supinus accumbit, vomens et sui omnino nescius,
spectaculum convivio praebet: et dum nihil consequitur sanum, nullo
alio cogente praeter vinum, cordis sui arcana patefacit, et amicorum
sibi commissa secreta in medium prodit. Ad universa autem vel
crudelitatis vel turpitudinis facinora perpetranda facilis invenitur,
cui nulla sobriae mentis ratio, sed ebrietas dominatur. Assumit inter
pocula injusta certamina, et nullis stantibus causis asperam excitat
rixam: quia interponendo verba vana, aliorum sana dicta non patitur,
et in contumeliam erigitur convivarum, et crimina proximorum.
Ista, lector ut libenter accipias, admonendum te credidi. Quare
lege caute Petri apostoli epistolam ad Gentes, Pauli ad Romanos,
ad Corinthios primam, ad Ephesios, ad Thessalonicenses, ad
Titum. Praeterea ad ebrietatem cavendam Dominum nostrum Jesum
Christum audi in Evangelio dicentem: Attendite vobis, ait, ne
forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI,
34). Et Dominus servo irascitur, cui multas plagas in adventu suo
imponere comminatur. Quare abstinete vos talia agentes vel facientes,
abstinete vestram insaniam, et homines vos humanos cognoscite, et
tantam turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis
viribus declinate. Rusticanum quidem, sed sanum dictum advertite:
Vinum medicamentum; plus justo sumptum venenum esse cognoscitur.
Tantam ergo turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis
viribus declinate. Jucunditati, non ebrietati creata est vini natura
(Eccli. XXXI, 35), per cujus moderationem sitis
exstinguatur, non tamen ut usque ad ebrietatem bibatur. Fugite
crapulam, ea loquentes aut facientes, quibus sobrii non erubescant.
Fugite crapulam, quae solis lugentibus a consolantibus amicis vel
proximis in exsequiis ingeritur. Dolor enim amissi funeris sine vini
quavis nimietate temperari non potest. Tu vero, o homo incolumis,
quotidie vino cogente desideras vomere: et tanto repleris, quanto
possent plurimi cum jucunditate laetari, et sobrie saturari. Non
consideras turpe esse, plus sibi velle inferre hominem, quam capit,
nec stomachi sui nosse mensuram? Non consideras ebrietati devinctum,
suae potestatis esse non posse? Utquid potando facis excessus, nisi
ut per provocationem vini insolescas in pejus? Nascitur ex hac potandi
infelicitate inter provocatos et provocantes ignominiosa certatio, et
vincenti est turpitudo deterior. Ex hoc enim multorum membra cibos
recusant, et vino dedita, praecoqua debilitate et cruda senectute
marcescunt, et adhuc aetate virides tremula vibratione quassantur.
Inde pulmones ustione vini quotidiana putrescunt, et per ora veluti
mortuorum spiritus tetros mittunt. In his ergo talibus non ratio
ulla, non ullum gerendae vitae consilium, non gestorum aut lectionum
memoria, nec ulla artium aut industriae providentia: utpote quem
prandio accumbentem solis occidentis videt occasus, et coena
pernoctantem insperatus occupat dies, et dum jugi amentia die nocteque
discumbendo dormitat aut bibit, in hac vita adhuc positus quotidie
sepelitur.
|
|