|
Sed quid jam dicam, vel quid taceam? Hujus igitur ebrietatis si
quidpiam in feminis ceciderit, quae virilem sexum superius tactis
criminum molibus oneravit, nihil tacendum est, imo laborandum est, ut
et quae tales sunt feminae, haec divina admonitio corrigat, et
sobrietas metu correptionis ab ebrietate compescat. Sed quoniam in
admonendis viris, a sacerdotibus et levitis vel ministris hujus libelli
opusculum inchoavimus, merito convenienterque in feminilem sexum
admonendum a dominicis sacrisque virginibus sumamus exordium: quo
generaliter omnis dignitas vel sexus ab hac admonitione inexcusabilis
habeatur. Dominica virgo debet agnoscere, quibus praeceptis conveniat
insistere, vel a quantis vitiis debeat abstinere, si vult et in
saeculo posita cum Deo, et cum eodem post hujus vitae resolutionem in
claritate coelesti regnare. Dominica virgo primitus publicos debet
vitare conspectus, et platearum frequentiam declinare, atque in domo
posita lanificio insistere vel lectioni divinae. Dominica virgo, in
feminarum laicarum conventu sedens vel consistens, ne verbis
scurrilibus neque lubricis earum aut canticis praesentiae tuae copiam
facias; sed magis fugias, oculos tuos auresque concludas: ne Dei
timore privata, diabolicas cogitationes sensibus tuis immittas, quibus
in brevi forte dispereas. Dominica virgo nec ornatu capitis, nec
habitu comae, nec oculis erectis aut laetis, sed pronis ad terram cum
vultu procedat: ne in serviles indurata amores, etsi ipsa non pereat,
aliis causa perditionis existat. Oculorum enim cupiditas quos animae
interitus faciat, evangelica vox nobis pronuntiat (Matth. V,
29). Dominica virgo ab omni inverecundo sermone vel risu se debet
penitus abstinere, et cum silentio et disciplina omnem vitam suam
ornare. Dominica virgo, quae vultum suum ob splendorem genarum aliquo
fuco infecerit, in Isaia propheta de filiabus Sion promissam
sententiam pertimebit (Isai. III, 16, 17). Dominica
virgo, ut de viduis Apostolus docet, aut sermone garrula, aut
loquacitate verbosa, vel curiositate superflua, casta non potest
judicari (I Tim. V, 13), imo prostituta ad luxuriam alios
magis accendit. Dominica virgo, nulli te virorum, cujuslibet
aetatis, sine gravissimarum mulierum praesentia, singulari habitaculo
vel colloquio credas: et cum sola in tabernaculo consistis, clausis
super te januis sedeas, nullique virorum pulsanti facile januam tuam
pandas; ne forte in suspicionem turpissimam, aut in pudoris tui
naufragium cadas. Dominica virgo, in locis, in quibus viri cubant,
non debet accedere; ne ipsa se velut scortum credatur suis
corruptoribus praebuisse. Dominica virgo, male docentis
miserabilisque vitae feminae, aut aliquando sinistra opinione vexatae,
consortium colloquiumque declina: quoniam corrumpi mores bonos
colloquiis malis Paulus apostolus docet (I Cor. XV, 33).
Dominica virgo, ob exstinguendas libidinis vel omnis lasciviae
flammas, jejuniis et abstinentiae debet operam dare, orationibus die
noctuque insistere, si cupit et laqueos et insidias diaboli insidiantis
evadere, et ad promissa virginitatis praemia pervenire. Dominica
virgo, omnem fratrem, quem vitandum mala fama commendat, nimis fuge,
et quantum potes, ab eo vel ab ejus conviviis tuos accessus declina.
Dominica virgo non nesciat, ex convivali colloquio inolescere
libidinis vitia, et exinde ad fornicationis veniri peccata. Dominica
virgo, ut cito concludam, ab omnibus illecebris gulae abstinens esse
debet, et parco victu vel potu debet esse contenta, et honesta
taciturnitate semper ornata. Dominicam virginem Dei beneficium est
irasci nescire, nosse magis iracundiam cohibere, cunctis benignam
existere, oculis non annuere, dolo et malitia linguam non fabricare,
alienae domus secreta nec auscultare nec prodere, avaritiam
cupiditatemque fugere, sibi deposita non negare, in usuris pecuniam
non habere, sorori culpam ex corde dimittere, scandalum nulli
apponere, tribulatis consolationem praebere, infirmantibus
ministrare, detrahenti alteri non consentire, sed a detractione se
penitus abstinere. Dominicam virginem in ecclesia cum silentio stare
debere, et nihil legis docere, Apostolum audi loquentem: Mulieres
in ecclesia taceant: turpe est mulieribus loqui in ecclesiis. Item
ait: Mulieres in silentio discant. Item: Mulieribus docere non
permitto (Id. XIV, 34 et 35; I Tim. II, 11 et
12). Si ergo mulieribus turpe est docere, aut in ecclesia loqui;
quanto magis virginibus quas castitatis Deo promissae cura professioque
constringit, ut eas magis aliae in bonis operibus imitentur? Dominica
virgo ne quid pravum aut scurrile aut simulate loquatur, et omne
mendacium ex ore suo penitus eradicet. Loquentes enim mendacium
Dominus perdet, ut in quinto psalmo David, et ejus filius in libro
Sapientiae docet (Psal. V, 7; Sap. I, 11). Dominica
virgo quantam fidem debet in omnibus exhibere, tantum caveat jurare:
de his quae egerit propter veritatem confirmandam juramenta persolvere
. Ne in totum aut omnino juret (Matth. V, 34), Dominum
agnoscat in Evangelio praemonentem. Dominica virgo furta fraudesque
facere, aut falsa testimonia dicere, aut ea facientibus consentire
caveat: quia ea committentes beatus Paulus objurgat (I Cor. VI,
8; Rom. I, 32). Dominica virgo matronalibus conviviis,
quibus viri miscentur, interesse declinet: ne concupiscentiae peccatum
secum inter pocula loquentibus viris importet. Dominica virgo, contra
omnes sonos musica arte prolatos, contra cuncta cantica saecularia,
contra omnia quae dulciter delectentur audire, aures et cor tuum
conclude: ne diabolicum melos Christi de corde ejus abscindat amorem.
Dominica virgo, motibus flexibusque saltantium, cymbalistriarum vel
tympanistriarum, omniumque virilium ludicrorum, quantum potes, vultum
tuum averte: ne cujuslibet eorum repentino amoris telo percussa,
graviter incipias interire. Dominica virgo non tantum ne superbiat aut
litiget, caveat; sed etiam a superbientibus et litigantibus, quantum
potest, procul abscedat: Superbis namque Deus resistit, humilibus
autem dat gratiam, Salomon in Proverbiis clamat (Prov. XXIX,
24). Dominica virgo nec sermonis jactantia, nec divitiis, nec
generis nobilitate se debet extollere; sed in humilitate et paupertate
spiritus Christo accepta debet quamdiu vixerit permanere. In judicio
enim Dei non tales, sed actus proprii pensabuntur, ex quibus singuli
mercedem sicut gesserunt, non sicut nati sunt, reportabunt. Dominica
virgo vigilias funebres vel caeteras quae in privatis domibus eveniunt,
debet effugere, ubi praecipue sine discretione sexus commixti
conveniunt. Dominica virgo quae secundum proprias vires nulla
porrigit, non potest ancilla Dei vel dici vel credi. Sed, ut
breviter dicam, dominica virgo quae pudoris sui Domino promissi
custodiam gerere nititur, nec incessu notabili, nec nutu aut dicto
molli, nec otiositate verbi, nec corpore, nec mente debet omnino
peccare.
|
|