|
Et quoniam quae admonendis virginibus sacris dicta sunt, credamus
posse sufficere, ex quibus praeceptis etiam Dei servis vel laicis
cunctis conveniat observare: jam debemus ad vinolentiae crimina
enumeranda venire, et docere ebrietatem cuncta vitia superare. Ipsis
primo virginibus ebrietas castitatis promissa implere non permittit;
quia sanctae pollicitationi in utroque sexu inimica semper exstitit: et
ideo ebrietas pudori comes esse non potest, quia nec castitas fuit
aliquando socia temulentiae. Sobrietas in feminis ad terram deponit
aspectum: ebrietas autem amisso pudore inverecundos erigit vultus.
Sobrietas enim cum summa trepidatione irreprehensibile, et cum
silentio propinquum emittit verbum: ebrietas impudoratum facit feminae
et sermonem et vultum. Elicit namque atque extorquet ebrietas
infandam, inverecundam de omnibus se habentibus vocem, et cui
subrepserit per aviditatem nimietas vini, nullum potest habere tacendi
pudorem: ex qua temulentia membrorum consequitur infirmitatem. Et ita
fit, ut sicuti navis validissimi maris fluctibus scopulo illisa
comminuitur; ita feminae corpus ac mens grandi vini procella illisa,
membris omnibus dissolvatur. Nam quae naturaliter firma figere non
potest gradiendo vestigia; quomodo incedere valebit, cum vini fuerit
ingenti procella percussa, lapsabunda gressu ac innuens, semper
contortis oculis resupina, aut inclinata cervice, famula regente
pedissequa de temulentiae suae culpa? Ibi sanitas et cura domus nulla
vel familiae gubernatio, lingua balbutiens sermonis officio privatur,
aut in vocem prorumpere volens, non tantum non intelligitur, sed etiam
ab audientibus deridetur. Est autem mente alienata, et sui omnino
nescia, cui cultus capitis vergit in partem, et seminudam monstrat
videntibus cervicem, et omni ex parte demissa a conspicientibus
erubescitur, et quid domi geratur, ignorat. Periclitatur in tali
sine dubio pudor, et omne secretum, quod sobrietas in feminis
custodit, temulentia publicat. Quae cum humi fuerit vertigine rapta
lectoque prostrata, circumcursare sibi cunctos conspicit parietes:
culminaque domus in imo, et ima in altum putat esse porrecta, et velut
sepulta somno recipitur. Lectisternia vero quae ab infantibus
contumeliis deformantur, a cunctis feminis vel ancillis, non jam
occultis, sed videntibus cachinnis talis dominae temulentia deridetur.
Sic itaque transeunte tempore, et ebrietatis vitio permanente, de
ejus corde omnis evolat timor: nec corruptionem, nec terrorem saepe
objurgantis viri cogitat, aut vigorem. Inde quotidie neglecta domus
per illapsum tempus ornatu quotidiano in tantum destituitur, ut semper
sibi maritus mortem exoptet, cujus labor gubernatioque sub tali domina
quotidie minuitur, et in lapsum venit. Non est cum qua quidpiam de
cura domus conferatur, ut in melius aliquid disponatur: quia scilicet
uxoris nomen tantum, non mores ostendit. Nihil ea disponente,
maritalis quotidiana cura non sine tristitia fatigatur: quia velut
juncti in vehiculo boves, si unus conari sub onere cesset, alterum
conatus disrumpet. Vinolentia igitur dominae subtractis locorum
clavibus, omnia tentantur: cellariorum plenitudo furtis quotidie
servilibus inanitur, indisciplinataeque familiae clamoribus domus omnis
perstrepit. Lanificii vero aut negligens, aut nulla, aut
abominabilis efficitur cura. Tali enim dominae ancilla charior atque
amabilior erit, quae capacius poculum porrexerit, quam quae pensum
integrum ante vesperum assignaverit. Cathinis enim aut variis
persinisque coloribus in vino, non in tunicis, delectatur: et non
vestium faciendarum, sed vini quaerit allatam mensuram. Non tuendae
castitatis causa telas ad texendum erigit, quae usum telae olim de domo
per ebrietatem amisit: et telas quas ancillis otiantibus subtraxit,
texendas araneis dedit. Haec cum cibos capit, vix comedendo
semiunciam panis attingit, et pocula deinceps absorbet, et propterea
pulmentorum sibi cataplasmata quaerit. Haec quamdiu vigilaverit,
bibit: aut si obdormierit, sitis ei somnum abrumpit. Sed adhuc quid
immoror? Si ebrietatis voluero cuncta vitia enarrare, ante me tempus
deficiet: cum potiora in Ecclesiastico Salomonis Spiritus sanctus
clamet, dicens, Mulier ebria, ira est magna, et contumelia et
turpitudo ejus non tegetur. Et de utroque sexu, Multos, ait,
exterminat vinum. Et iterum: Prudentiam absorbet ebrietas. Et
iterum: Vinum multum potatum, irritationes et iras et ruinas multas
facit. Amaritudo animae vinum multum potatum (Eccli. XXVI,
11; XXXI, 30, 38 et 39).
Quare ut finem libri faciam, summatim cuncta perstringam. Per vinum
enim castitas submersa est, et plurimae a corruptoribus turbae deceptae
sunt. Virginum multae etiam impellente vino thori genitalis oblitae,
pudicitiam suam adulteris tradiderunt, et cum moechis de morte pactae
sunt maritorum. Quamplures impellente vino praecipites indecentibus se
conventibus polluerunt: et de genitoribus aut genitricibus, de filiis
aut filiabus, de fratribus aut sororibus, de generis aut nuribus, per
nefandos, ut dictum est, concubitus sibi filios genuerunt. Per
vinolentiam enim plurimi plurimaeque a sancto pioque proposito
exciderunt et sui obliti amissis honoribus ignobiles remanserunt: et
sedibus patriis profugi, vitam non ubi sumpserunt finierunt. Per hoc
quippe vinum fortes ab infirmis elisi sunt, et in mortem quamplures
ictu muliebri prostrati: et invicti exercitus vino dominante exstincti
sunt, et servitutis jugo subacti. Innumerabiles jugum dominationis
diu recusantes, vinolentia in alienum redegit arbitrium. Consuetudine
vini quamplures in insaniam sunt conversi; ac mentis durante insania ab
humana conversatione sejuncti, ferino sunt plerumque dente consumpti.
Quamplures vini immoderatus excessus ex divitibus pauperes reddidit et
egenos. Infiniti numero, vino impellente, injusta impiaque homicidia
commiserunt. Quamplurimae urbes diu obsessae, nec captae; custodibus
somno vinoque sepultis, ab hostibus patefactae sunt et incendiis
concrematae. Sunt quoque alia multa nefanda et innumera, quibus per
ebrietatis vitia mundus iste dudum frequenter est vexatus, et nunc
vexatur: quarum rerum si de dominicis vel saecularibus libris vellem ad
singula exempla personasque, per quas res gestae sunt, proferre,
enormitas libri legentibus fastidium afferret.
Nos tamen in hoc opere propterea sacerdotibus et levitis vituperationem
simul et admonitionis initium fecimus, ne ab hac infectione, qua
cunctos huic vitio deditos de dominica correptione confundimus, immunes
forte clericos aut Dei ministros facere videremur: quibus magis
convenit, ut qui populum a diversis culpis abstinere docent, ne in
aliquod vitium aut culpam cadant, cauta observatione procurent, et eos
justa increpatione Apostolus objurget dicens, Aestimas autem, o
homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu
effugies judicium Dei? Item: Qui alium doces, te ipsum non doces;
qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II, 3, 21 et
22): et caetera, quibus arguit eos qui a vitiis, quibus
prohibent, ipsi se non abstinent; et in quo alios judicant, se ipsos
condemnant. Quare omnibus clericis et laicis in diversis hujusmodi
dignitatibus constitutis hunc libellum frequentius lectitandum
suademus: ot cum moribus bonis et sobrietate Deo gratus quis
profecerit, de correptione nostra in Domino Deo laetus semper
exsultet, agens Deo gratias per Dominum nostrum Jesum Christum,
cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
|
|