|
Anima est substantia rationalis, intellectualis, a Deo facta
spiritualis, non ex Dei natura, sed potius creatura ex nihilo facta,
in bonum malumque convertibilis. Et ideo aliquatenus est mortalis in
quantum in deterius mutari, et a voluntate Dei cujus participatione
bona fit, alienari potest; et aliquatenus immortalis, quoniam
sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non
potest: non quod pro actis ante carnem gestis meruerit ut in carne
includeretur, ut quidam voluerunt; sed nec ideo potest esse in homine
sine sorde peccati, nisi a Christo fuerit liberata. Dei enim nutu ad
corpus anima venit, ut si secundum ejus praeceptum agere vellet,
mercedem acciperet vitae aeternae atque societatis Angelorum: si autem
contemneret, poenas justissimas et amarissimas lueret, sive doloris
continui, sive ignis aeterni.
|
|