|
Anima vero ex eo dicta est quod animet corpus ad vivendum, hoc est,
vivificet. Spiritus est ipsa anima pro spirituali natura, vel pro eo
quod spiret in corpore appellatus est spiritus. Anima et spiritus idem
sunt in homine, quamvis aliud notet spiritus, et aliud anima.
Spiritus namque ad substantiam dicitur, et anima ad vivificationem.
Eadem est essentia, sed proprietas diversa. Nam unus et idem
spiritus ad se ipsum dicitur spiritus, et ad corpus anima. Spiritus
est in quantum est ratione praedita substantia rationalis: anima in
quantum est vita corporis, de qua dictum est, Qui perdiderit animam
suam propter me, salvam faciet eam (Luc. IX, 24); id est,
Quisquis propter Deum vitam hanc quae nunc corporis vivificatione ex
anima temporaliter mortalis constat, libenter despexerit, in futuro
eamdem corporis, non solum animae, vitam aeternam et immortalitatem
recipiet. Humana quidem anima, quia in corpore habet esse et extra
corpus, anima pariter et spiritus vocari potest: non duae animae,
sensualis et rationalis, altera qua homo vivat, et altera qua ut
quidam putant, sapiat; sed una atque eadem anima in semetipsa vivit
per intellectum, et corpori vitam praebet per sensum. Humanum namque
corpus nec vivere nec nasci potest sine anima rationali; vegetatur
tamen et movetur et crescit et humanam formam in utero recipit,
priusquam animam rationalem recipiat. Sicut etiam virgulta et herbas
sine anima moveri et incrementum habere videmus. Duplex est quidem
vita animae; alia qua vivit in carne, et alia qua vivit in Deo. Duo
siquidem in homine sensus sunt, unus interior, et unus exterior, et
uterque bonum suum habet in quo reficitur. Sensus interior reficitur
in contemplatione divinitatis, sensus exterior in contemplatione
humanitatis. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem
in se beatificaret, et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota
dilectio hominis esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per
carnem, et a sensu mentis videretur per divinitatis contemplationem.
Hoc autem erat totum bonum hominis, ut sive ingrederetur sive
egrederetur, pascua in factore suo inveniret (Joan. X, 9);
pascua foris in carne Salvatoris, et pascua intus in divinitate
Creatoris. Hoc bonum magnum secutum est malum; quoniam perdito bono
quod intus erat, egressa est anima ad bona aliena, quae foris erant;
et pactum fecit cum delectationibus saeculi, requiescens super illas,
non attendens absentiam boni sui interioris, eo quod consolationes suas
cerneret in bonis alienis. Nam cum exterior sensus carnalis bono suo
utitur, interior sensus mentis quasi obdormit. Non enim cognoscit
bona interioris sensus, qui jucunditate bonorum exteriorum capitur.
Nam qui in carne vivit, in carne sentit, et dolores carnis fugit in
quantum potest, vulnera autem animae prorsus ignorat, nec medicinam
quaerit in eis. Cum autem mortuus fuerit sensus animae, quo vivit in
carne, tunc vivificari incipiet sensus ille, quo sentit semetipsum,
et tunc sciet dolores suos, et sentire incipiet vulnera sua tanto
gravius quanto propius. Magis enim obest malum quod est magis
vicinum; et magis prodest bonum quod magis est intimum.
|
|