CAPUT XI. Mens unde dicta. Differunt sensus et imaginatio. Dimensio animae. Sapientia. Prudentia.

Mens autem dicitur a MENE. MENE autem Graece, latine dicitur luna. Et sicut luna crescit et decrescit, et varia vicissitudine mutatur, in id tamen quod fuit quadam perfecta novitate se restituit: sic mens nunc caput summis inserit, nunc decidit in infima, nunc sese referens sibi , veris falsa redarguit; modo ad corporalia regenda deflectitur, modo aeternis rationibus inspiciendis vel consulendis adhaerescit. Ratio siquidem est mentis aspectus quo bonum et malum discernit, virtutes eligit, Deumque diligit. Mens universorum capax, et omnium rerum similitudine insignita, omnia esse dicitur naturali quadam potentia et naturali dignitate. Idcirco invisibiles rerum causas per intelligentiam comprehendit, et visibiles actualium formas per sensuum passiones colligit. Et sive per sensus ad sensibilia exeat, sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat, rerum similitudines ad se ipsam trahit, praesentia cognoscit, absentia intelligit, ignota inquirit, et in inventis versatur. Rationale et intellectuale lumen, quo ratiocinamur, intelligimus et sapimus, mentem dicimus, quae ita facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura ab ipsa veritate formetur. Mens enim ex eo dicta est quod emineat in anima: praestantior siquidem vis animae est, a qua procedit intelligentia. Per intelligentiam utique ipsam veritatem intelligit, per sapientiam diligit. Sapientia namque est amor boni sive sapor boni, a sapore siquidem dicitur. Mentis visio est intelligentia; gustus, sapientia est. Illa contemplatur, ista delectatur. Cum ab inferioribus ad superiora volumus ascendere, prius occurrit nobis sensus, deinde imaginatio, postea ratio, intellectus et intelligentia, et in summo est sapientia. Summa namque sapientia ipse Deus est. Sapientia hominis est pietas, id est, cultus Dei. Sensus ea vis animae est, quae rerum corporearum corporeas percipit formas praesentes. Imaginatio est ea vis animae, quae rerum corporearum corporeas percipit formas, sed absentes. Sensus namque formas in materia percipit, imaginatio extra materiam: et ea vis quae exterius formata, sensus dicitur, eadem usque ad intimum traducta, imaginatio vocatur. Imaginatio namque de sensu oritur, et secundum ejus diversitates ipsius quoque est variatio. Multa videt anima carnalibus oculis, multa etiam phantastica imaginatione concipit: et ubique quasi diffunditur , movetur, erigitur, et fluctuare videtur: non a se egrediens, sed in semetipsa tanquam in magno percurrens spatio pervagatur; et non exit ad illa, sed tractatibus suis sibi illa repraesentat. Habet siquidem in se quasi quamdam latitudinem, longitudinem et altitudinem. Nam per charitatem Deum et omnes sibi fideles complectitur; per meditationem universa quae a principio mundi usque ad finem Deus propter salutem nostram operatus est meditatur; per contemplationem quae sursum sunt coelestia contemplatur. Ratio est ea vis animae, quae rerum corporearum naturas, formas, differentias, propria et accidentia percipit: omnia incorporea, sed non extra corpora, nisi ratione subsistentia. Abstrahit enim a corporibus, quae fundantur in corporibus, non actione, sed consideratione. Natura namque ipsius corporis secundum quod omne corpus corpus est, nullum utique corpus est. Intellectus ea vis animae est, quae invisibilia percipit, sicut Angelos, daemones, animas, et omnem spiritum creatum. Intelligentia ea vis animae est, quae immediate supponitur Deo: cernit siquidem ipsum summum verum et vere incommutabilem. Sic igitur anima sensu percipit corpora, imaginatione corporum similitudines, ratione corporum naturas, intellectu spiritum creatum, intelligentia spiritum increatum. Et quidquid sensus percipit, imaginatio repraesentat, cogitatio format, ingenium investigat, ratio judicat, memoria servat, intellectus separat, intelligentia comprehendit, et ad meditationem sive contemplationem adducit. Ingenium est vis ea animae, sive intentio, qua anima se extendit et exercet ad incognitorum cognitionem. Ingenium siquidem exquirit incognita, ratio discernit inventa, memoria recondit judicata, et offert adhuc judicanda. Sic fit ascensus ab inferioribus ad superiora, et ima a summis dependent. Intellectus namque quaedam imago et similitudo intelligentiae est, ratio intellectus, rationis phantasticum spiritus, cui etiam supremum corporis corpus, id est, ignis quadam similitudine jungitur, et igni aer, et aeri aqua, et aquae terra. Sensus informat imaginationem, imaginatio rationem, facitque ratio scientiam sive prudentiam. Rursum rationi occurrens divina prudentia, informat eam, et facit intelligentiam sive sapientiam. Est itaque in ratione quiddam ad superna et coelestia intendens, et id dicitur sapientia; et est quiddam ad transitoria et caduca respiciens, et id vocatur prudentia. Haec duo ex ratione sunt, et in ratione consistunt. Et dividit se ratio in duo, scilicet in seorsum et deorsum: sursum, in sapientiam; deorsum, in prudentiam; quasi in virum et mulierem, ut vir sit superior et regat, mulier inferior et regatur. Unde dictum est: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Melior siquidem est qui per coeleste desiderium accensus, carnem necessaria etiam ei subtrahendo affligit, quam qui per carnalem affectum resolutus, per omnia quae commoda sunt ei satisfacere contendit.