|
Sensus juvatur exterius; quia oculus carnis, quamvis ex natura
facultatem videndi habeat, nunquam tamen per se consequitur visionem,
nec auris auditum nisi ex beneficio exterioris lucis et soni.
Imaginatio juvatur exterius ; quia ex sensibilibus concipitur. Ratio
juvatur interius; quia etsi spiritus rationalis ex dono Creatoris
habilis est ad cognoscendum verum et diligendum bonum, tamen nisi
interioris lucis radio fuerit perfusus et calore succensus, nunquam
consequitur sapientiae cognitionem vel charitatis affectum.
Intellectus et intelligentia juvantur superius; quia Deus ignis et
lux est (I Joan. I, 5). Lux ergo splendorem emittens ex se,
quem retinet in se, illuminat intelligentiam ad cognitionem veritatis.
Ignis vero calorem de se emittens, sed non amittens, inflammat
affectum ad amorem virtutis. Et sicut solem non videt oculus nisi in
lumine solis; sic verum ac divinum lumen non poterit intelligentia
videre nisi in ipsius lumine. Domine, inquit propheta, in lumine tuo
videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Cum enim mortale hoc
induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit
incorruptibilitatem (I Cor. XV, 54), tunc mente pariter et
corpore spirituales effecti, secundum modulum nostrum per mentis
illuminationem omnia sciemus, et per corporis incorruptibilis levitatem
ubique esse poterimus. Volabimus mente per contemplationem, volabimus
et corpore per incorruptionem. Discernemus mente, discernemus et
corpore, cum sensus nostri corporei vertentur in rationem, ratio in
intellectum, intellectus in intelligentiam, intelligentia in Deum
mutabitur . Sensu visibilia percipiuntur, in imaginatione continentur
visibilium imagines et similitudines, ad rationem pertinent visibilium
rationes et definitiones et invisibilium investigationes, ad
intellectum et intelligentiam spectant spiritualium et divinorum
comprehensiones et contemplationes. Sensus vero et imaginatio ad
rationem non ascendunt, sed infra remanentes eam aliquatenus deducere
possunt, et quasi a longe quaedam ostendere, ad quae non possunt
pervenire. Simili quadam proportione intellectum et intelligentiam
ratio juvare potest, sed ad statum eorum non valet ascendere, quoniam
metas suas et proprios fines habet, quos transcendere non potest.
Sensum et imaginationem cum caeteris animalibus communem habemus:
vident siquidem visibilia, et visorum recordantur. In quibusdam etiam
sensibus nos superant: quoniam justum fuit ut brutis animalibus,
quibus nil dandum erat in intellectu, aliquid amplius daretur in
sensu. Et e contrario tanto major necessitas indicitur homini
exercendae rationis, quanto majorem defectum patitur sensualitatis.
Ratio autem inde incipit, unde aliquid occurrit, quod nobis cum
animalibus non sit commune. Quaedam ergo sunt infra rationem, quaedam
juxta rationem, quaedam supra rationem. Infra rationem sunt quae
sensu percipimus, sicut dura et mollia, calida et frigida, candida et
nigra, dulcia et amara. Juxta rationem sunt et pervia rationi, quae
ratione percipimus, sicut commoda et incommoda, vera et falsa, justa
et injusta. Ratio siquidem est quidam animi motus, visum mentis
acuens, veraque a falsis distinguens. Supra rationem sunt quae nec
sensus docet, nec ratio persuadet, sed aut divina revelatione
comprehenduntur, aut divinarum Scripturarum auctoritate creduntur,
sicut Deum in una substantia trinum, et in tribus personis
substantialiter unum. Deus siquidem est rerum universitas, ita quod
nulla singularum: et ideo motibus rationis non subjacet, quia ratio
non est nisi de re aliqua.
|
|