|
Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper
in motu, bonae malaeque voluntatis capax: secundum benignitatem
Creatoris atque secundum sui operis officium variis nuncupatur
nominibus. Dicitur namque anima, dum vegetat; spiritus, dum
contemplatur; sensus, dum sentit; animus, dum sapit; dum
intelligit, mens; dum discernit, ratio; dum recordatur, memoria;
dum consentit, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia,
quemadmodum in nominibus; quoniam omnia ista una anima est:
proprietates quidem diversae, sed essentia una. In spiritu tamen et
anima potest esse differentia; quia omnis anima est spiritus, sed non
omnis spiritus est anima. Animae duplices sunt actiones. Alio namque
consilio erigitur ad Deum, atque alio inclinatur ad carnem.
Inclinatur autem sic. Cum sit subtilis et invisibilis, videri non
potest, sed per potentias suas se extendit et ostendit. Per
concupiscibilitatem namque appetit, per irascibilitatem contemnit, per
rationalitatem inter utrumque discernit. Tota animae essentia in his
potentiis suis consistit, nec per partes dividitur, cum simplex sit et
individua: et si aliquando partes habere dicitur ratione potius
similitudinis, quam veritate compositionis intelligendum est. Simplex
substantia est anima, nec aliud, nec minus est ratio in substantia
quam anima; nec aliud, nec minus est irascibilitas vel
concupiscibilitas quam anima: sed una eademque substantia secundum
diversas potentias diversa sortitur vocabula. Has potentias habet
antequam corpori misceatur. Naturales siquidem sunt ei, nec aliud
sunt quam ipsa. Tota namque animae substantia in his tribus plena et
perfecta consistit, id est, in rationalitate, concupiscibilitate et
irascibilitate, quasi quadam sua trinitate; et tota haec trinitas est
quaedam animae unitas, et ipsa anima. Deus est omnia sua, et anima
quaedam sua. Habet siquidem naturalia, et ipsa omnia est. Potentiae
namque ejus et vires idem sunt quod ipsa. Habet accidentalia, et ipsa
non est. Suae vires est, suae virtutes non est. Non enim est sua
prudentia, sua temperantia, sua fortitudo, sua justitia. Potentiae
animae sunt, rationalitas, concupiscibilitas, et irascibilitas.
Vires sunt, sensus, imaginatio, ratio, memoria, intellectus,
intelligentia. Potentiae tamen possunt dici vires, et vires
potentiae.
|
|