CAPUT XIV. Animae et corporis amicitia. Conjunctiones tres mirae. Quod corporis bonum, quod animae.

Quibusdam affectibus et quadam amicitia anima corpori conjungitur, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habet. Sociata namque illi, licet ejus societate praegravetur, ineffabili tamen conditione diligit illud; amat carcerem suum, et ideo libera esse non potest. Doloribus ejus vehementer afficitur. Formidat interitum, quae mori non potest. Timet defectum quae per naturam non potest deficere. Oculorum depascitur speculatione, sonoris delectatur auditibus, suavissimis jucundatur odoribus, larga epulatione reficitur. Et licet his rebus nullatenus ipsa utatur, gravi tamen moerore affligitur, si subtrahantur. Hinc etiam nonnunquam subrepunt vitia contraria rationi, dum anima dilecto corpori indulgentius remittendo, locum noscitur praebere peccato. Per sensus quoque progreditur anima ad corpus movendum et vivificandum. Novem namque sunt foramina in humano corpore, quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. Sunt etiam utriusque quaedam similia, corporis scilicet supremum, et spiritus infirmum, in quibus sine naturarum confusione, personali tamen unione facile connecti possunt. Similia enim similibus gaudent. Itaque anima quae vere spiritus est, et caro quae vere corpus est, in suis extremitatibus facile et convenienter uniuntur, id est, in phantastico animae, quod corpus non est, sed simile corpori; et sensualitate carnis quae fere spiritus est , quia sine anima fieri non potest. Sicut enim supremum animae, id est, intelligentia sive mens imaginem et similitudinem gerit sui superioris, id est Dei, unde et ejus susceptiva esse potuit, et ad unionem personalem etiam, quando ipse voluit, absque ulla demutatione naturae fuit assumpta: sic supremum carnis, id est, sensualitas animae gerens similitudinem ad personalem unionem ejus essentiam suscipere potest. Nec istud mirum est, cum etiam in sensu et memoria pecudis sit quaedam imitatio rationalitatis, et in appetitu voluntatis, et in iis quae refugit, reprobationis. Spiritus namque corporeus, qui utique vere est corpus , et sensu naturali inter multa discernit, et vi concupiscibilitatis eligit, et natura irascibilitatis reprobat. Habet siquidem corporea vita quosdam gradus incrementorum, quibus ad imaginem summae vitae proficit. Primus enim gradus corporeae vitae est sensificatio. Secundus, per sensum ingrediens imaginatio. Tertius, per imaginationem conceptorum memoria. Quartus, secundum sensuum passiones quaedam sine discretione intelligentiae providentia, in qua quidem quasi rationis imago est, et nulla ratio est. In his omnibus corporea vita spiritualem vitam imitatur. Primo, in eo quod sentit; secundo, in eo quod sensum concipit; tertio, in eo quod concepta retinet; quarto, in eo quod sive in imaginatis, sive in sensibus secundum quamdam rationis similitudinem, sive ad appetendum, sive ad fugiendum se inflectit. Convenientissima autem media sunt carnis et animae, sensualitas carnis, quae maxime ignis est; et phantasticum spiritus, qui igneus vigor dicitur. Unde et quidam loquens de animabus ait:

Igneus est ollis Vigor et coelestis origo.

Virgilius, Aeneid. lib. 6, vers. 730

Mira societas carnis et animae, spiritus vitae et limi terrae. Sic enim scriptum est, Fecit Deus hominem de limo terrae; et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae (Gen. II, 7): dans ei sensum et intellectum, ut per sensum lutum sibi sociatum vivificaret, et per intellectum regeret; et ut per intellectum intus ingrederetur et contemplaretur Dei sapientiam et per sensum foris egrederetur, et contemplaretur opera sapientiae, intellectu intus illustravit, sensu foris decoravit, ut in utroque refectionem inveniret, intus ad felicitatem, foris ad jucunditatem. Sed quia bona exteriora diu stare non possunt, jussus est homo ab exterioribus ad interiora redire, et ab interioribus ad superiora ascendere. Tantae siquidem dignitatis est humana conditio, ut nullum bonum praeter summum ei sufficere possit. Plenum fuit miraculo, quod tam diversa et tam divisa ab invicem, ad invicem potuerunt conjungi. Nec minus mirabile fuit quod limo nostro Deus se ipsum conjunxit, ut sibi invicem unirentur Deus et limus, tanta sublimitas, tanta vilitas. Nihil enim est Deo sublimius, et nihil limo vilius. Mirabilis fuit conjunctio prima, mirabilis et secunda, nec minus mirabilis erit tertia, cum homo et angelus et Deus, unus erit spiritus. Eodem namque bono bonus est homo, quo bonus est angelus, eodemque bono uterque est beatus, si tamen ambo idipsum eadem voluntate eodemque spiritu cupiunt. Si enim tam disparem carnis et animae naturam ad unam confoederationem atque amicitiam Deus conjungere potuit, nequaquam erit ei impossibile rationalem spiritum, qui usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, cum eodem corpore glorificato, ut sit ei gloriae quod fuit ei sarcinae, ad consortium beatorum spirituum, qui in sua puritate perstiterunt, exaltare et usque ad suae gloriae participationem sublimare. Ad hoc siquidem illum sola charitate, nulla necessitate creavit Altissimus, ut suae beatitudinis participem faceret. Si ergo tantum gaudium et tanta laetitia est in vita ista temporali, quae constat ex praesentia spiritus in corpore corruptibili; quanta laetitia et quantum gaudium erit in vita aeterna, quae constabit ex praesentia Deitatis in spiritu rationali? Subjiciatur ergo corpus animo, animus Deo; et unus spiritus erit cum eo: ita tamen si in humilitate permanserit, et gratiam sui Creatoris, per quam exaltandus et glorificandus est agnoverit.

Ex carne et anima constat homo, et utrumque bonum suum habet, in quo gaudet et exsultat. Bonum animae est Deus, cum affluentia dulcedinis suae. Bonum carnis est mundus, cum abundantia jucunditatis suae. Sed mundus iste est exterior. Deus autem interior. Nihil enim eo interius, et nihil eo praesentius. Interior est omni re, quia in ipso sunt omnia: exterior est omni re, quia ipse est super omnia. Ab hoc ergo mundo ad Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nosmetipsos transire debemus. Ascendere enim ad Deum, est intrare ad se ipsum; et non solum ad se intrare, sed ineffabili quodam modo in intimis, se ipsum transire. Qui enim interius intrans et intrinsecus penetrans se ipsum transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia revocemus. Et si cor nostrum semper tenere non possumus, saltem ab illicitis et vanis cogitationibus restringamus, ut aliquando in divinae contemplationis lumine figere valeamus. Haec est enim requies cordis nostri, cum in Dei amore per desiderium figitur. Haec est vita cordis nostri, cum Deum suum contemplatur, et ipsa sua contemplatione suaviter reficitur. Et dulce est illi semper ad considerandum, quod ad amandum et laudandum semper est suave. Nihil enim ad beatam vitam praestantius videtur, quam velut clausis carnalibus sensibus extra carnem mundumque effectum quempiam intra semetipsum converti, alienumque effectum a mortalium cupiditatibus sibi soli et Deo loqui.