|
Cum anima sit incorporea, per subtiliorem naturam corporis sui, id
est, per ignem et aerem quae in isto quoque mundo praecellentia sunt
corpora, et ideo magis spiritui similiora, corpus administrat. Ista
siquidem priora excipiunt nutus animae vivificantis, eo quod
incorporeae naturae sunt propinquiora quam humor et terra, ut ad eorum
proximum ministerium tota moles administretur. Nullus sine his duobus
vel in corpore sensus est, vel ab anima spontaneus corporis motus.
Ignis enim et aer, quae levia sunt, movent aquam et terram quae
gravia sunt. Quapropter corpora etiam post animae abscessum moveri
videmus; quia ignis et aer, quae duo per animae praesentiam tenentur
in corpore terreno et humido, ut omnium quatuor fiat temperatio, post
ejusdem animae abscessum ad superna evadunt ac sese expediunt.
Corporis autem compositio sic fit. Corpus constat ex officialibus
membris, officialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus, humores
ex cibis, cibi ex elementis; et nihil horum est anima, sed in istis
tanquam in organis agit, et per haec consulit corpori, et huic vitae
in qua factus est homo in animam viventem. Quae cum temperata et
ordinata fuerint, congruunt vivificationi, et nunquam recedit anima.
Si vero distemperata et confusa fuerint, invita recedit anima, secum
trahens omnia; sensum scilicet, imaginationem, rationem,
intellectum, intelligentiam, concupiscibilitatem, et
irascibilitatem: et ex his secundum merita afficitur ad delectationem,
sive ad dolorem. Corpus autem quod prius integrum tanquam organum
contemperatum et dispositum erat, ut melos musicum in se contineret et
tactum resonaret, tunc confractum et inutile e regione jacet. Anima
vero recurrentibus ad regiones suas elementorum partibus, non habens
ubi vires suas exerceat, requiescit ab his tantum motibus, quibus
corpus per tempus et locum movebat, ipsa per tempus illocaliter mota:
quoniam etsi organum periit, sed non melos, nec quod organum movebat.
Anima inter Deum et corpus posita per tempus movetur, vel
reminiscendo quod oblita fuerat, vel discendo quod ignorabat, vel
volendo quod nolebat: per locum vero non movetur, quia per loci spatia
non distenditur. Deus autem corpore non eget ut sit; nec loco, ut
alicubi; nec tempore, ut aliquando; nec causa, ut alicunde; nec
forma, ut aliquid sit; nec aliquo genere subjecti in quo subsistat,
vel cui assistat.
|
|