CAPUT XVI. Animae charitate ornatae praestantia.

Habet anima quamdam propriam naturam, omnibus his mundanae molis elementis excellentiorem, quae veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per sensus carnis percipimus cogitari; sed mente intelligi, vitaque sentiri. Intelligi potest, sentiri non potest. Non enim est corpus, nec Deus, nec vita sine sensu, qualis est in arboribus; nec vita sine rationali mente, qualis est in animalibus; sed vita et vita perpetua. Nunc quidem minor quam Angelorum est, et futura qualis Angelorum, si ex praecepto sui Creatoris vixerit. Praeceptum autem ejus est, ut in dilectione ejus maneamus: Manete, inquit, in dilectione mea (Joan. XV, 9). Per dilectionem namque sibi rationalem creaturam copulavit, ut eum semper haberet, et in ipso maneret, de eo et in eo delectans, gaudens et exsultans. Per dilectionem Creatori suo et sibi invicem rationalis creatura copulata est. Solum namque dilectionis vinculum est, quod ligat utrosque in idipsum. Per amorem Dei omnes ei adhaeremus; per amorem proximi omnes ad invicem unum sumus; ut bonum commune omnium fiat singulorum, et quod quisque in se non habet in altero possideat. Charitas est via Dei ad homines, et via hominum ad Deum. Per charitatem enim venit Deus ad homines, venit in homines, factus est homo. Per charitatem homines diligunt Deum, eligunt Deum, ad Deum currunt, ad Deum perveniunt. Sic etiam familiaris est Deo charitas, ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non fuerit. Si ergo charitatem habemus, Deum habemus; quia Deus charitas est.