|
Anima praesentia sua corpus vivificat, et sic colligata est ei, ut
nec cum velit, se inde segregare possit, nec retinere, cum sui
Creatoris jussionem audierit. In vita siquidem animae consistit vita
corporis, et de morte corporis descendit mors animae. Sicut enim
anima vita sua facit carnem viventem, et de fonte naturae suae irrigat
animando; sic caro per corruptelam materiae suae animam, si
cupiditatibus illicitis illigaverit, occidit. Et cum altera natura
vincatur, altera natura vincat , transit unaquaeque in victricis
naturam; id est, ut aut carnem spiritualem anima virtutibus suis
praestet, aut animam carnalem caro victrix ejus efficiat. Anima tamen
nihil de morte habere potest, nisi per vitia ei propinatum fuerit: nec
caro aliquid de vita retinere potest, nisi ab anima fuerit irrigata:
nec in alterius naturam altera transire potest, nisi aut illa vitiis
infecta, aut haec virtutibus deserta fuerit . Ratione insignita est
anima, qua artibus docetur egregiis et disciplinis instruitur eximiis,
ut divina sapiat, et humana tractet; atque sic caetera animalia
decenter excellat, utpote substantia rationalis. Hoc enim proprie est
anima, substantia scilicet rationalis, id est, spiritus rationalis.
Immortalis est anima, ne a Creatoris sui similitudine discrepare
videatur. Non enim poterat esse imago et similitudo Dei, si mortis
termino clauderetur. Secundum quemdam itaque modum vitae, quem nullo
modo potest amittere, immortalis est. Secundum vero quamdam
mutabilitatem, qua potest melior vel deterior fieri, mortalis est.
Et sicut mortalis est cum beate vivere perdit, licet misere vivere
amittere non possit, sic respectu incorporei Dei corporea est. Nihil
enim invisibile et incorporeum natura credendum est praeter solum
Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Qui ex eo
incorporeus et invisibilis dicitur, quia infinitus et
incircumscriptus, simplex et sibi omnibus modis sufficiens, se ipsum
sustinet et idipsum. Et cum ubique sit in semetipso invisibilis et
incorporeus esse dignoscitur. Omnis vero rationalis creatura corporea
est, Angeli et omnes virtutes corporeae sunt, licet non carne
subsistant. Ex eo enim intellectuales naturas corporeas esse dicimus,
quia loco circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne
clauditur, quae idcirco et esse in loco et localis dici potest: in
loco, quia hic aut alicubi praesens est; localis, quia quod alicubi
praesens est totum, alibi non est. Non habet tamen corporalem
dimensionem, nec corporalem circumscriptionem; quoniam corporalis
quantitatis expers est. Sed quia per praesentiam et operationem in
loco concluditur, localis et ipsa dicitur; verumtamen non sicut
corpus, cui secundum locum principium, medium et finis assignatur.
Respectu vero naturae incorporeae, quae summe incommutabilis ubique
est, corporea est anima; quia tale aliquid non est ipsa: nec tamen
per loci spatium ita sistitur vel movetur, ut majori sui parte majorem
locum occupet, et breviore breviorem, minorque sit in parte quam in
toto. Per omnes siquidem particulas corporis tota simul adest, nec
minor in minoribus, nec in majoribus major. Sed alicubi intensius,
alicubi remissius, et in omnibus tota et in singulis tota est. Sicut
enim Deus ubique est totus in toto mundo, et in omni creatura sua:
sic anima ubique tota in toto corpore suo, tanquam in quodam mundo
suo, intensius tamen in corde et in cerebro, quemadmodum Deus
praecipue dicitur esse in coelo.
|
|