|
Invisibilis et incorporea est anima: si enim visibilis esset,
corporea esset. Et si corporea esset, partibilis esset, et partes
haberet, neque tota simul in uno loco esse posset. Nullum enim corpus
aut simul tangi totum potest, aut simul tangere totum potest. Anima
vero in quibuscumque suis motibus vel actibus tota simul adest. Tota
videt, et tota visorum meminit: tota audit, et tota sonorum
reminiscitur: tota odorat, et tota odores recolit: tota per linguam
et palatum sapores sentit et discernit: tota tangit dura vel mollia:
tota simul approbat et reprobat. Calida vero vel frigida summo tantum
digito tota discernit. Tota est visus, tota est auditus, tota
meminit: et cum tota meminit, tota est memoria; cum tota vult, tota
est voluntas; cum tota cogitat, tota est cogitatio; cum tota
diligit, tota est dilectio. Potest namque ex parte cogitare, et ex
parte diligere.
|
|