|
Habet anima affectiones, quibus exercetur ad virtutes. Dolor namque
de peccatis, timor de suppliciis, desiderium de promissis, gaudium de
praemiis quaedam exercitia sunt virtutum. Habet etiam virtutes,
quibus instruitur et armatur contra vitia. A prudentia namque scit
quid debeat facere: temperantiam habet contra prospera, fortitudinem
contra adversa, justitiam qua scit quid cuique debeat reddere.
Prudentia est scire quid possit; fortitudo, facere quod possit;
temperantia, non praesumere quod non possit; justitia, non velle plus
quam possit. Prudentia est in eligendis; temperantia, in utendis;
fortitudo, in tolerandis; justitia, in distribuendis. Prudentiae
est nihil poenitendum appetere, et nihil praeter justum velle facere.
Temperantiae est nihil nisi turpia timere, et quidquid agimus vel
cogitamus ad rationis normam dirigere. Fortitudinis est terrenas
cupiditates non solum reprimere, sed penitus oblivisci. Justitiae est
omnem animi cogitationem ad solum Deum dirigere, eumque tanquam nihil
aliud sit sola mentis acie intueri. Habet autem anima sacramentales
virtutes quibus initiatur, id est, fidem, spem, sacramentum
Baptismi, inunctionem, Confirmationem, et caetera quibus Deo
consecratur. Habet etiam virtutes, quibus proficit, et quibus Deo
conjungitur, ut est humilitas, puritas, charitas. Humilitas eam
Deo subjicit, puritas jungit, charitas unit.
Habet quoque anima vires quibus corpori commiscetur: quarum prima est
naturalis; secunda, vitalis; tertia, animalis. Et sicut Deus
trinus et unus, verus et perfectus omnia tenet, omnia implet, omnia
sustinet, omnia superexcedit, omnia circumplectitur: sic anima his
tribus viribus per totum corpus diffunditur, non locali distensione,
sed vitali intensione. Naturalis namque virtus operatur in hepate
sanguinem et alios quosque humores, quos per venas ad omnia corporis
membra transmittit, ut inde augeantur et nutriantur. Vis ista
quadrifaria est. Dividitur namque in appetitivam, retentivam,
expulsivam et distributivam. Appetitiva quae sunt necessaria corpori
appetit. Retentiva sumpta retinet, donec ex illis digestio utilis
fiat. Expulsiva nociva et superflua expellit. Distributiva bonos
bonorum ciborum humores omnibus membris distribuit, prout cuique
expedit. Istas vires habent omnia animalia; et ideo corporis esse
videntur, non animae.
|
|