CAPUT XXII. Vis animalis. Vis animalis triplex.

Vis animalis est in cerebro, et inde vigere facit quinque sensus corporis. Jubet etiam voces edere, membra movere. Tres namque sunt ventriculi cerebri. Unus anterior, a quo omnis sensus; alter posterior, a quo omnis motus; tertius inter utrumque medius, id est, rationalis. Corporis sensus sic fiunt. Quod est in corpore subtilissimum et ob hoc animae similius et vicinius quam caetera, id est, lux, primum per oculos ipsos diffunditur, emicatque in radiis oculorum ad visibilia intuenda; deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine, quinque sensus cum ipso sensu oculorum perficit, ubi ipsa sola excellit. Isti sensus quia in sola facie praelocati sunt, ideo scriptum arbitror quod Deus in faciem insufflavit homini spiraculum vitae, et factus est in animam viventem (Gen. II, 7). Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur: quia ista ducit, illa sequitur; ab ista sensus, ab illa motus; sicut consilium praecedit actionem. Istae vires tam animae quam corporis dici possunt; quia ab anima in corpore fiunt, nec sine utroque fieri possunt. In prima parte cerebri vis animalis vocatur phantastica, id est imaginaria; quia in ea corporalium rerum similitudines et imagines continentur, unde et phantasticum dicitur. In media parte cerebri vocatur rationalis; quia ibi examinat et judicat ea quae per imaginationem repraesentantur. In ultima parte vocatur memorialis; quia ibi commendat memoriae quae a ratione sunt judicata.