|
Aliud utique est in nobis, quo corpora sentimus, quod quinque
corporis sensibus facimus. Aliud quo non corpora, sed corporibus
similia cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus
intuemur. Aliud quo nec corpora nec corporum similitudines
conspicimus, sed illas res quae non habent imagines sui similes, sicut
est Deus, et ipsa mens rationalis, vel intelligentia, vel ratio:
sicut etiam virtutes, prudentia, justitia, castitas, charitas,
pietas, et quaecumque aliae sunt, quas intelligendo vel cogitando
enumeramus, discernimus et definimus. Porro anima non est corpus ,
quia non omnis similitudo corporis corpus est. Dormienti enim tibi in
somnis velut corpus apparebit, neque id corpus tuum, sed anima tua;
nec verum corpus, sed similitudo corporis tui. Jacebit enim corpus
tuum, ambulabit illa. Tacebit lingua corporis tui, loquetur illa.
Clausi erunt oculi tui, videbit illa. Et ita in ea tota et integra
cernetur similitudo carnis tuae. In hac similitudine quasi per loca
cognita vel incognita discurrit, et sentit laeta vel tristia. Anima
etiam mortui, sicut dormientis, in ipsa similitudine corporis sui
sentit, seu bona seu mala: non sunt tamen corporalia, sed
corporalibus similia, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu
bene seu male, cum et ipsae suis corporibus similes sibimet appareant;
sunt tamen et vera laetitia et vera molestia, facta de substantia
spirituali in substantia spirituali. Certum nempe est quamdam
spiritualem naturam esse in nobis, ubi corporalium rerum similitudines
aut formantur, aut formatae ingeruntur, sive cum praesentia aliquo
sensu corporis tangimus, et continuo eorum similitudo in spiritu
formatur, et in memoria reconditur; sive cum absentia jam nota vel
quae non novimus cogitamus, ut inde formetur quidam spiritualis
intellectus. Innumerabilia etiam pro arbitrio et opinatione fingimus,
quae vel non sunt, vel esse nesciuntur. Innumerabiles quoque et
variae formae rerum in animo nostro versantur, vel cum aliquid
facimus, vel facturi sumus: aliquo etiam spiritu rapiente tollitur
anima in hujusmodi videnda seu bona seu mala. Nimia quoque intentione
cogitationis vel aliqua vi morbi, ut phreneticis per febrem accidere
solet, seu commixtione alterius cujusdam spiritus seu boni seu mali,
ita corporalium rerum imagines in spiritu exprimuntur, tanquam corpora
ipsius corporis sensibus praesententur, ut absentia videantur adesse
tanquam praesentia, et quae non sunt tanquam prae oculis adsint. A
dormientibus etiam multa videntur, vel nihil vel aliquid
significantia. Unde saepe imagines rerum corporalium tanta illis
expressione praesentantur in somnis, quanta ipsa corpora praesentantur
vigilantibus, ut inter visionem dormientium et veram commixtionem
vigilantium non discernatur; sed continuo eis caro moveatur, et contra
propositum suum vel contra licitos mores concumbere videantur, et quod
naturaliter collectum est, per genitales vias emittatur. Hunc motum
casti vigilantes cohibent et refrenant: dormientes autem ideo non
possunt, quia in potestate non habent imaginis corporalis expressionem
, qua caro naturaliter movetur; et sequitur quod eum motum sequi
solet, et quod sine peccato a vigilantibus fieri non potest. Sic in
spiritu et corporalium rerum imagines apparent, et multa pro arbitrio
finguntur, vel praeter arbitrium demonstrantur. Ipsa namque anima
quae motu proprio semper in motu est, quia per corpus non sinitur, vel
non plene sinitur corporalia sentire, vel ad corporalia vim suae
intentionis dirigere, corpore sopito, spiritu corporalium
similitudines aut ipsa agit, sicut et imagines corporum cogitando ex se
ipsa versare assolet; aut objectas intuetur, cum in eas videndas
aliquo spiritu assumitur.
|
|