CAPUT XXIV. Anima quid sit, et quid non sit. Visionum tria genera. Falsitati quae obnoxiae. De ecstasi. Visionum alia genera .

Anima est substantia spiritualis, simplex et indissolubilis, invisibilis et incorporea, passibilis atque mutabilis, carens pondere, figura et colore. Non est credenda pars, sed creatura Dei, nec etiam de substantia Dei, vel de qualibet elementorum materia, sed ex nihilo creata. Si enim ex semetipso eam Deus fecisset, nequaquam vitiosa aut mutabilis aut misera esset. Si autem ex elementis facta fuisset, esset corporea. Cum itaque sit incorporea, ignotam habens originem; initium habet, finem non habet. Et cum sit spiritualis naturae, nihil habet mixtum concretumque terrenum, nihil humidum, aereum vel igneum; nullum habet colorem, nullo loco continetur, nullis membris circumscribitur, nullo spatio finitur: sed ita est cogitanda et intelligenda, sicut sapientia, justitia, et caeterae virtutes ab Omnipotente creatae. Natura animae invisibilis est, ideo invisibiliter in corpore manet, et de corpore invisibiliter egreditur. Per corpus corpora videt, sicut coelum et terram, et quae in eis conspicua sunt oculis nostris. Spiritu autem corporum similitudines intuetur. Quidquid enim corpus non est, et tamen aliquid est, recte jam spiritus dicitur. Idcirco quadam vi occulta et spirituali rapitur anima, ut vice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu videat. Sed intellectu ea quae nec corpora nec corporum formas habent conspicit, sicut est justitia et sapientia, vel ipsa mens et omnis animae affectio bona. Ista tria genera visionum manifesta sunt. Primum corporale, quo per corporis sensus corpora sentiuntur. Secundum spirituale, quo corporum similitudines spiritu, non mente cernuntur. Tertium intellectuale, quo illae res quae nec corpora nec corporum formas habent conspiciuntur.

In intellectuali visione nunquam fallitur anima: aut enim intelligit, et verum est; aut si verum non est, non intelligit. In visione autem corporali saepe fallitur anima, cum in ipsis corporibus fieri putat, quod fit in corporis sensibus. Sicut navigantibus videntur in terra moveri, quae stant; et intuentibus coelum, sidera stare, quae moventur: et divaricatis oculorum radiis res una duas formas habere videtur, et unus homo duo capita, et in aqua remus infractus, et multa hujusmodi. In visione etiam spirituali anima fallitur et illuditur, quoniam ea quae videt, aliquando vera, aliquando falsa, aliquando perturbata, aliquando tranquilla sunt. Ipsa autem vera aliquando futuris omnino similia; vel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus vel quasi figuratis locutionibus praenuntiata. In ecstasi vero quando ab omnibus corporis sensibus alienatur et avertitur anima, amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte, non fallitur. Sed ipsa mente divinitus adjuta, vel aliquo ipsa visa exponente, sicut in Apocalypsi Joanni exponebatur magna revelatio est. Cum enim bono spiritu assumitur anima, falli non potest; quia sancti Angeli miris modis, visa sua facili quadam ac praepotenti unitione vel commixtione nostra esse faciunt, et visionem suam quodam ineffabili modo in spiritu nostro informant. Ipsi siquidem his corporalibus judicandis atque ministrandis praesunt, et eorum significativas similitudines in spiritu ita discernunt, et tanta potentia quodam modo tractant, ut etiam eas possint hominum spiritibus revelando miscere. Inde est quod angelus Domini apparuit in somnis Joseph: dicens, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; et iterum: Tolle puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum (Matth. I, 20, et II, 13). Deus etiam per prophetam dicit: Effundam de spiritu meo super omnem carnem; et juvenes vestri visa videbunt, et senes vestri somnia somniabunt (Joel. II, 28).

Sunt et alia visa usitata et humana, quae vel ex ipso spiritu nostro multipliciter existunt; vel ex corpore spiritui quodam modo suggeruntur, sicut fuerimus affecti a carne vel animo. Non enim solum vigilantes homines curas suas cogitando versant in similitudinibus corporum, verum etiam dormientes hoc saepe somniant quo indigent. Nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate, et epulis et poculis inhiant instanter, si forte esurientes sitientesque dormierint. Vigilantibus etiam occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas divinarent, novimus: sicut Caiphas pontifex prophetavit (Joan. XI, 51), cum ejus intentio prophetandi voluntatem non haberet. Multa videt anima, et eadem natura est omnium visionum, sive in vigilantibus, sive in dormientibus, sive in aegrotantibus: quoniam non ex alio genere sunt quae videntur, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo fiunt similitudines corporum. Visa siquidem phreneticorum similia sunt visis somniantium: obturatas namque vias sentiendi habent, ut videant quod somniantes vident. Visa etiam somniantium similia sunt cogitationibus vigilantium. Dormientibus quippe in cerebro consopitur via sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit. Ideoque ipsa intentio in aliud aversa, cernit visa somniorum tanquam species corporales adsint, ut sibi dormientes vigilare videantur, et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putent. Ego autem multo amplius admiror et vehementius stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricet imagines corporum, quae per corporis oculos viderit, quam phreneticorum vel somniantium, vel etiam in ecstasi visiones. Quaecumque tamen illa natura visorum est, procul dubio corpus non est. Non enim corpora visa illas imagines in spiritu faciunt, nec eam vim habent ut aliquid spirituale forment, sed ipse spiritus in se ipso celeritate mirabili, utpote spiritus intellectualis et rationalis.