|
Omnium quae sibi videre videntur dormientes, quinque sunt genera;
videlicet, oraculum, visio, somnium, insomnium, et phantasma.
Oraculum est, cum in somnis parens vel aliqua sancta gravisque
persona, seu sacerdos, vel etiam Deus eventurum aliquid aperte vel
non eventurum, faciendum vel devitandum denuntiat. Visio est, cum id
quis videt quod eodem modo quo apparuerat eveniet. Somnium est figuris
tectum, et sine interpretatione intelligi non potest. Insomnium est,
quando id quod fatigaverat vigilantem, ingerit se dormienti; sicut est
cibi cura vel potus, vel aliqua studia, vel artes, vel infirmitates.
Secundum namque studia quae quisque exercuit, somniat; et solitarum
artium simulacra in praesentia mentis impressa apparent in somnis.
Juxta etiam infirmitatum diversitates diversa accidunt somnia. Etiam
secundum morum et humorum varietates variantur somnia. Alia namque
vident sanguinei, alia cholerici, alia phlegmatici, alia
melancholici. Illi vident rubea et varia; isti, nigra et alba.
Phantasma est, quando qui vix dormire coepit, et adhuc se vigilare
aestimat, aspicere videtur irruentes in se, vel passim vagantes formas
discrepantes et varias, laetas vel turbulentas. In hoc genere est
ephialtes, quem publica persuasio quiescentes opinatur invadere, et
pondere suo pressos ac sentientes gravare. Quod non est aliud nisi
quaedam fumositas a stomacho vel a corde ad cerebrum ascendens, et ibi
vim animalem comprimens.
|
|