|
Dicit etiam humana opinio, quod quadam arte mulierum et potestate
daemonum homines converti possint in lupos et jumenta, et quaeque
necessaria portare , et post peracta opera iterum ad se redire, nec
fieri in eis mentem bestialem, sed rationalem humanamque servari. Hoc
sic intelligendum est, quoniam daemones naturas non creant, sed
aliquid tale facere possunt, ut videantur esse quod non sunt. Nulla
enim arte vel potestate animus, sed nec corpus quidem aliqua ratione in
membra et lineamenta bestialia veraciter converti potest. Sed
phantasticum hominis (quod etiam cogitando sive somniando per rerum
innumerabilium genera variatur, et cum corpus non sit, corporum
similes formas mira celeritate capit), sopitis aut oppressis corporeis
hominis sensibus, ad aliorum sensuum figuras corporeas perduci potest:
ita tamen quod corpora ipsa hominum alicubi jaceant, viventia quidem,
sed multo gravius atque oppressius quam somno suis sensibus obseratis;
phantasticum autem illud veluti formatum in alicujus animalis imaginem,
alienis sensibus appareat, talisque homo sibi videatur, qualis sibi
videri posset in somnis, et portare onera. Quae onera si vera sunt
corpora, portantur a daemonibus, ut illudatur hominibus, partim vera
hominum corpora, partim falsa jumentorum cernentibus.
|
|