CAPUT XXVII. Spiritus angelici quid possint in humanum.

Humanum spiritum aliquando bonus aliquando malus assumit spiritus; nec facile discerni potest a quo spiritu assumatur, nisi quia bonus instruit, et malus fallit. Fallit autem saepe in manifestis bonis, ut cum sibi in eis creditum fuerit, ad sua seducat. Sic plerumque humanum spiritum rapit, ut quadam occulta mixtura quasi idem spiritus esse videatur, et spiritus patientis et spiritus vexantis, ut in daemoniacis videmus. Animam tamen hominis, id est mentem, nulla creatura juxta substantiam implere potest, nisi sola Trinitas. Implere autem dicitur satanas mentem alicujus et principale cordis, non ingrediens quidem in eum et in sensum ejus; sed fraude et iniquitate, atque omni malitia illum alliciens, atque seducens affectu malitiae, trahit per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est, utpote fallax, nequam et fraudulentus deceptor animarum. Non enim participatione naturae seu substantiae, ut quidam putant, quemquam implet diabolus, aut ejus habitator efficitur; sed per fraudulentiam, deceptionem atque malitiam, in eo habitare dicitur quem implet. Solius enim Trinitatis est intrare et implere naturam sive substantiam quam creavit.