|
Animus est substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori
accommodata. Animus sapientia illustratus, et suum principium
respicit, et se ipsum cognoscit, et quam sit indecorum ut extra se
quaerat quod in se ipso possit invenire, intelligit. Corporeis vero
passionibus consopitus, et per sensibiles formas extra semetipsum
abductus, oblitus est quid fuit. Et quia nihil aliud se fuisse
meminit, nihil praeter quod videtur esse credit. Solo sensu circa
corpora, et imaginatione circa corporum similitudines et locorum
versatur, et in eis sive vigilando, sive dormiendo distrahitur . Cum
vero ab hac distractione per puram intelligentiam ascendens in unum se
colligit, rationalis dicitur. Ratio siquidem est animi aspectus, quo
per se ipsum verum intuetur. Ratiocinatio vero est rationis
inquisitio. Quare illa opus est ad videndum, ista ad inquirendum.
|
|