|
Daemones et acrimonia sensus, et celeritate motus aerii corporis,
terrenorum corporum sensum facile praecedunt, et quaedam cogitata
praenuntiant, quae homines mirantur propter tarditatem terreni
corporis. Accessit autem daemonibus per tam longum tempus, quo eorum
vita protenditur, rerum longe major experientia, quam hominibus potest
evenire propter brevitatem vitae. Idcirco quaedam futura praedicunt et
quaedam mira faciunt, quibus homines alliciunt et seducunt. Unde
quaedam mulierculae post satanam conversae, daemonum illusionibus et
phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis cum
Diana Paganorum dea, vel cum Herodiade et Minerva, et innumera
mulierum multitudine equitare, earumque jussionibus obtemperare. Ipse
namque satanas, qui transfigurat se in angelum lucis (II Cor.
XI, 14), cum mentem cujusque mulierculae coeperit, et hanc sibi
per infidelitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum
personarum species ac similitudines: et mentem quam captivam tenet in
somnis deludens, modo laeta modo tristia, modo cognitas, modo
incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit. Et cum
solus hoc patitur spiritus infidelis, non in animo, sed in corpore
evenire opinatur; idcirco nimis stultus et hebes est, qui haec omnia
quae in spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitratur: cum
Ezechiel et alii Prophetae, Joannes etiam evangelista et alii
Apostoli in spiritu, non in corpore visiones viderint.
|
|