|
Cum homines mortui, sive vivi, hominibus dormientibus vel
vigilantibus apparent, non in ipsis rebus ut sunt videntur, sed in
quibusdam similitudinibus rerum. Istum autem angelicis operationibus
fieri credimus, per dispensationem providentiae Dei, bene utentis
bonis vel malis secundum inscrutabilem altitudinem judiciorum suorum:
sive hinc instruantur mentes mortalium, sive fallantur; sive
consolentur, sive terreantur; sicut unicuique vel praebenda est
misericordia, vel irroganda justitia, ab eo cui misericordiam et
judicium non inaniter cantat Ecclesia (Psal. C, 1). Ibi
siquidem sunt spiritus defunctorum, ubi non vident, neque audiunt quae
aguntur, aut eveniunt in ista vita hominibus. Ita tamen est eis cura
de vivis quanquam quid agant omnino nesciant; quemadmodum cura est
nobis de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus. Nesciunt
quidem mortui quid hic agatur; sed dum hic agitur. Postea audire
possunt ab eis qui hinc moriendo ad eos pergunt: non quidem omnino,
sed quantum sinitur eis indicare et eos oportet audire. Scire etiam
possunt ab Angelis qui hic nobis praesto sunt, et animas nostras ad
illos deferunt. Spiritu etiam Dei revelante cognoscere possunt quae
hic aguntur, et quae necessarium est eos noscere. Quidam etiam ex
mortuis ad vivos rapi possunt; non per propriam naturam, sed per
divinam potentiam. Utrum tamen ista fiant per eorum praesentiam, aut
per angelos suscipientes eorum personam, affirmare non audeo. Deus
enim omnipotens, qui est ubique praesens, per angelica ministeria
usquequaque diffusa potest praebere ista hominibus solatia, quibus in
hujus vitae miseria judicat esse praebenda.
|
|