CAPUT XXX. Anima non crescit. Exuta carne ubi sit aut quid agat.

Potentiae animae atque virtutes longa exercitatione et successu temporum crescunt. Ipsa vero anima nec crescit nec decrescit, sed aut imparilitate membrorum, aut humorum crassitudine et eorum corruptione praepedita, vires suas exercere non potest. Anima carne exuta vivit, videt, audit, et omnes sensus atque ingenia vivaciter tenet, utpote pura, subtilis, cita, et perpetua. Et sicut Deus ubique in semetipso est, sic anima ubique quodam modo in semetipsa est: ac per hoc ibi est anima post corpus, ubi erat agens in corpore. Ibi Deus est modo, ubi erat priusquam mundus fieret, ubi etiam foret si mundus desineret esse. Sicut saepe dictum est, incorporea est anima: potest tamen habere similitudinem corporis, non corporalem, sed corpori similem, et corporalium omnino membrorum, cum de corpore egreditur. Sic enim aut ad spiritualia pro meritis fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus: qualia saepe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis sensibus, et mortuis similes jacuerunt; cum et ipsi in se ipsis gererent quamdam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri, et talia similibus sensibus experiri. Animae siquidem quae in corporibus viventes per dilectionem rerum visibilium corporalibus imaginibus afficiuntur, a corporibus exeuntes in eisdem imaginibus tormenta patiuntur. Propterea enim corporalibus passionibus ibi teneri possunt, quia a corruptione corporalium affectionum hic mundatae non fuerunt, quam per corpulentiam de corporis delectatione traxerunt. Quaedam autem animae in eisdem locis, in quibus culpam commiserunt, puniuntur: quaedam vero abditis receptaculis usque ad ultimam resurrectionem continentur, sicut unaquaeque digna est requie vel miseria.