|
Multa de anima dixi, sed nondum dixi quando facta est, vel quando de
corpore egredietur. Quod primum posui, postea dicam; quod ultimum,
dicere non possum; quoniam nescio finem meum. Hoc plane scio, quod
mortales sumus; et velimus nolimus, omnes moriemur. Nihil enim morte
certius, et nihil hora mortis incertius. Nam nescimus quando, aut
quomodo, aut ubi moriemur; quoniam mors ubique nos exspectat.
Idcirco semper debemus esse parati, ut cum corpus revertetur ad terram
de qua sumptum est, spiritus redeat ad eum qui dedit illum. Illud
siquidem nos maxime movere debet, quod a veteribus sapientibus ita homo
definitus est: Homo est animal rationale, mortale. Hoc genere
posito, quod animal dictum est, additas duas differentias videmus,
quibus admonendus erat homo, et quo sibi esset redeundum, et unde
fugiendum. Sicut enim progressus animae usque ad mortalia lapsus est;
sic regressus ejus in rationem esse debet, qua impugnantibus vitiis
resistere valeat, ut secundum naturam suam vivat, et ordinari appetat
sub illo a quo regi debet, et supra ea quae regere debet. Uno verbo,
quod rationale dicitur, separatur a bestiis; alio, quod mortale, a
divinis. Illud nisi retinuerit, bestia erit; hinc nisi se
averterit, ad divina non perveniet.
Idcirco ut homo sibi incognitus cognoscat se, magna opus habet
consuetudine recedendi a sensibus, ut animum ad se colligat, et in se
ipso retineat. His siquidem sensibus impeditur anima, ne cernere
semetipsam valeat et Creatorem suum, quem sola et simplex sine istis
oculis intueri debet.
|
|