CAPUT XXXII. Menti nihil se ipsa magis notum. Animae conjunctio cum corpore. Quomodo anima ad corpus descendat. Quomodo ab eo ascendat. Meditatio. Contemplatio.

Anima namque rationalis inter eas res quae sunt a Deo conditae, superat omnia; et Deo proxima est, quando est pura, eique in quantum charitate cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodam modo et illustrata, non per corporeos oculos, sed per sui ipsius principale, id est, per intelligentiam Deum cernit, in quo est perfectissima pulchritudo et beatissima visio, qua visione fit beata. Removeat ergo a consideratione sua omnes notitias quae per corporis sensus extrinsecus capiuntur. Quaeque namque corporalia, eorumque similitudines, sensus quoque et imaginationes in memoria infixae, cum recordando reminiscuntur, ad exteriorem hominem pertinent, quanquam istis quasi nuntiis anima exteriora percipiat. Mens ergo cui nihil se ipsa praesentius est, quadam interiori, non simulata, sed vera praesentia, videt se in se. Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi praesto est: nec menti quidquam magis praesto est, quam ipsa sibi. Nam cognoscit se vivere, se meminisse, se intelligere, se velle, cogitare, scire, judicare. Haec omnia novit in se, nec imaginatur, quasi extra se illa aliquo sensu corporis tetigerit, sicut corporalia quaeque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat, ut tale aliquid se esse putet; quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est. Nihil enim tam in mente est, quam ipsa mens; nec quidquam sic mentem cognoscit, quemadmodum mens. Cum enim quaerit mens quid sit mens, profecto novit quod se ipsam quaerat; et quod ipsa sit mens, quae se ipsam quaerit. Neque enim aliunde se quaerit quam se ipsa. Cum ergo quaerentem se novit, se utique novit. Et omne quod novit, tota novit; atque ita totam se novit. Et si parte inventa non se totam quaerat, tamen quia se tota quaerit, tota sibi praesto est. Nihil enim sibi se ipsa praesentius esse potest. Quod autem de se quaerit; quid antea fuerit, vel quid futura sit, vel qualis modo sit quaerit, id est, quam similis est vel quam dissimilis Deo, quam humilis et devota, quam pura, quam sancta. Sed quia in istis est corporalibus, quae cum amore cogitat, et cum quibus amore assuefacta est, non valet sine imaginibus eorum videre semetipsam, vel esse in semetipsa. Nam tanto glutino amoris ei cohaeserunt haec quae foris sunt corporalia, ut etiam cum absint ista, praesto sint imagines eorum cogitanti. Quapropter secernere eas a se non potest, ut se solam inspiciat et videat. Redeat ergo ad se, et stet in se, nec sicut absentem se quaerat, sed velut praesentem se curet cernere et discernere, et intentionem voluntatis, qua per alia vagabatur, statuat in se ipsa, et se cogitet, ut se ipsam cognoscat et diligat. Ita videbit quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit: sed alia secum amando cum eis se confudit; ita ut sine magno labore ab eis separari non possit, quibus cum amore inhaesit. Propterea phantasiis corporalium imaginum deformatur, eisdemque alte impressis etiam soluta a corpore non exuitur. Si enim a corporalium affectionum corruptione hic non mundatur, corpore exuta corporalibus tenetur passionibus. Studeat ergo in hac vita se mundare ab hujusmodi faeculentia, quatenus cum hinc exierit, nihil corporeum secum trahat, et a corporali passione immunis existat.

Vivificatione et sensificatione descendit anima ad corpus. Praesentia namque sua illud vivificat, colligit in unum, atque in uno tenet; defluere atque contabescere non sinit, congruentiam ejus modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque gignendo. Intendit se etiam anima in tactum, et eo calida et frigida, aspera et lenia, dura et mollia, gravia et levia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, atque formarum, gustando, olfaciendo, audiendo, videndoque dijudicat; atque in his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis sunt appetit, fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, rerum imagines quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat. Cum ergo vult intelligere, vel divina, vel Deum, vel se ipsam, suasque considerare virtutes, abstrahit se ab omnibus corporis sensibus, quibus non adjuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; et spiritu ac ratione se conspicit, meditatione atque contemplatione ad Deum ascendit. Deus vero revelatione atque divina inspiratione ad eam descendit. Meditatio siquidem est occultae veritatis studiosa investigatio. Contemplatio perspicuae veritatis jucunda admiratio. Illam namque divina illuminat revelatio, ut veritatem cognoscat: istam vero divina inspiratio inflammat, ut eam diligat. Corpus autem sensu et imaginatione ad spiritum ascendit.