|
Humanum siquidem corpus ex quatuor elementis compositum est; sed in
carne et ossibus terra maxime apparet propter terrenam soliditatem.
Aqua in humoribus, aer continetur in pulmone; idcirco semper est in
motu, quia ventilabrum cordis est, ne nimio calore cor consumatur et
dissolvatur. Sedes ignis est in corde; et ideo inferius est latum,
et superius acutum; quoniam formam ignis retinet. Quaedam vis ignea
aere temperata a corde ad cerebrum ascendit, tanquam in coelum corporis
nostri: ibique purificata et colata per oculos, aures, nares,
caeteraque instrumenta sensuum, foras progreditur, et ex contactu
exteriorum formata quinque sensus corporis facit; visum videlicet,
auditum, gustum, odoratum et tactum. Qui tangendi sensus ab
anteriori parte cerebri ad posteriorem transiens, et inde per cervicem
et medullam spinae descendens per totum corpus diffunditur. Porro ipsa
vis ignea, quae exterius formata sensus dicitur, eadem formata per
ipsa sensuum instrumenta, per quae egreditur et in quibus formatur,
natura operante introrsum ad cellam phantasticam usque retrahitur et
reducitur, atque imaginatio efficitur. Postea eadem imaginatio ab
anteriori parte capitis ad medium transiens, ipsam animae rationalis
substantiam contingit, et excitat discretionem: in tantum jam
purificata et subtilis effecta, ut ipsi spiritui immediate
conjungatur, veraciter tamen naturam corporis retinens et
proprietatem. Quae quidem imaginatio in brutis animalibus phantasticam
cellam non transcendit: in rationalibus autem purior fit, et usque ad
rationalem et incorpoream animae substantiam contingendam defertur et
progreditur. Est itaque imaginatio similitudo corporis, per sensus
quidem corporeos, ex corporum contactu concepta extrinsecus, atque per
eosdem sensus introrsus ad partem puriorem corporei spiritus reducta,
eique impressa, in summo scilicet corporalis spiritus, et in imo
rationalis, corporalem informans, et rationalem contingens. Spiritum
corporeum voco aerem, vel potius ignem, qui prae sui subtilitate
videri non potest, et corpora interius vegetando vivificat. Quaedam
autem vegetat tantum et non sensificat, sicut arbores, herbas et
universa in terra germinantia. Quaedam vegetat et sensificat, sicut
omnia bruta animalia. In quibus quaedam tantum sensum habent, et
imaginationem non habent; quaedam sensum et imaginationem habent. Cum
itaque magis sit sensificari, quam vegetari tantum; constat profecto
hanc vim subtiliorem esse, et ubi magis subtilis est, magis spiritus
est. Magis siquidem incorporeae naturae appropinquat, cum
imaginationem format, quam cum sensum praestat. Nihil enim in corpore
altius, vel spirituali naturae vicinius esse potest, quam id ubi post
sensum vel supra sensum vis imaginandi concipitur, quod quidem in
tantum sublime est, ut quidquid supra illud est, aliud non sit quam
ratio .
|
|