|
Anima nominatur totus homo interior, qua vivificatur, regitur et
continetur lutea illa massa, humectata succis, ne arefacta
dissolvatur. Dum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus
est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum judicat,
ratio est; dum spirat vel contemplatur, spiritus est; dum sentit,
sensus est. Nam inde sensus anima dicitur, pro iis quae sentit: unde
et sententia nomen accepit. Habet etiam corpus quinque sensus, qui ex
eo dicti sunt, quia per eos anima totum corpus subtilissime agitat
vigore sentiendi. Ita autem haec omnia adjuncta sunt animae, ut una
res sit: pro efficientiis tamen causarum, diversa nomina anima sortita
est. In essentia namque est simplex, in officiis multiplex. Memoria
etiam mens est; unde et immemores amentes dicimus. Omnium rerum
thesaurus et custos est memoria, nec enarrari potest, tam grandis est
ejus perplexitas; et animus ipsa est. Nec aliud significo quam
animam, cum mentem dico: sed propter aliud animam, et propter aliud
mentem. Nam totum quod vivit, hominis anima est. Cum autem anima in
se agit se, et ex se et per se , sola mens dici solet. Sensus vero
ad sua ministeria implenda consuetius anima dicitur. Spiritum idem
esse quod animam, evangelista pronuntiat dicens: Potestatem habeo
ponendi animam meam, et rursum potestatem habeo sumendi eam (Joan.
X, 18). De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore,
memoratus evangelista ita protulit dicens: Et inclinato capite emisit
spiritum (Id. XIX, 30). Quid est enim emittere spiritum,
nisi quod animam ponere? Sed anima dicta est pro eo quod vivit:
spiritus autem vel pro spirituali natura, vel pro eo quod spirat in
corpore. Item animum idem dicimus esse quod animam: sed anima vitae
est, animus consilii. Unde aiunt philosophi, et sine animo vitam
manere, et sine mente animam durare, sicut in amentibus . Ad mentem
enim pertinere videtur ut sciat; ad animum, ut velit. Pueri etiam in
genitricis utero sine scientia et voluntate vivunt. Mens autem vocata
est, quod emineat in anima, vel quod meminerit. Quapropter non
anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput vel
oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Mens
namque ex eo dicta est, quod emineat in anima, praestantior siquidem
vis animae est, a qua procedit intelligentia. Ratio siquidem est
animi motus, visum mentis acuens, veraque a falsis distinguens.
Redeat ergo ad se mens rationalis, et colligat se in se: ut sine
imaginibus corporeis se ipsam, et omnipotentis Dei invisibilem naturam
considerare valeat, terrenarum phantasmata imaginum, et quidquid
terrenum cogitationi ejus occurrerit, respuat: et talem se intus
quaerat et videat, qualis est sine istis; consideret se talem, qualis
sub Deo supra corpus creata est. Deinde supra semetipsam surgat et se
ipsam deserat, atque quodam modo in oblivionem sui veniat, et se
contemplationi sui Creatoris humiliter et devote subjiciat. Cum enim
coeperit mens per puram intelligentiam semetipsam excedere , et illam
incorporeae lucis claritatem tota intrare , et ex iis quae intrinsecus
videt quemdam intimae suavitatis saporem trahere, et ex eo
intelligentiam suam condire, et in sapientiam vertere; in tanto hoc
mentis excessu, pax illa quae exsuperat omnem sensum, invenitur atque
obtinetur, ut fiat silentium in coelo quasi hora dimidia; ita ut
contemplantis animus nulla altercantium cogitationum tumultuatione
turbetur, nihil omnino inveniens quod vel per desiderium petat, vel
per fastidium arguat, vel per odium accuset: sed intra contemplationis
tranquillitatem totus colligitur, et intromittitur in quemdam affectum
multum inusitatum introrsus ac nescio quam dulcedinem, quae si semper
sic sentiretur, profecto magna felicitas esset. Nihil sensualitas,
nihil agit imaginatio; sed omnis inferior vis animae proprio interim
viduatur officio. Purior autem animae pars in illud intimae quietis
secretum, et summae tranquillitatis arcanum felici jucunditate
introducitur. Vivus quidem est sermo Dei et efficax, et
penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem
animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Et ideo nihil in creaturis
hac divisione mirabilius cernitur, ubi id quod essentialiter unum est
atque individuum, in se ipsum scinditur; et quod simplex in se et sine
partibus constat, quasi quadam partitione dividitur. Neque enim in
homine uno alia essentia est ejus spiritus, atque alia est ejus anima:
sed prorsus una eademque naturae simplicis substantia. Non enim in hoc
gemino vocabulo gemina substantia intelligitur: sed cum ad
distinctionem ponitur gemina vis ejusdem essentiae, una superior per
spiritum, alia inferior per animam designatur. In hac utique
divisione anima et quod animale est, in imo remanet; spiritus autem et
quod spirituale est, ad summa evolat. Ab infimis dividitur, ut ad
summa sublimetur; ab anima scinditur, ut Domino uniatur: Quoniam
qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Felix
divisio et mirabilis separatio, ubi quod corpulentum et faeculentum
est, deorsum remanet; quod spirituale et subtile est, usque ad
speculationem divinae gloriae sublimatur, et in eamdem imaginem
transformatur. Pars inferior componitur ad summam pacem et
tranquillitatem: pars autem superior sublimatur ad gloriam et
jucunditatem. Licet enim mens humana non sit ejus naturae, cujus est
Deus; imago tamen illius naturae, qua natura nulla melior est, ibi
quaerenda et invenienda est in nobis, quo etiam natura nostra nihil
habet melius. Sed prius mens ipsa in se ipsa consideranda est, et in
ea reperienda est imago Dei. Mens igitur quando cogitatione se
respicit, intelligit se et cognoscit; quando contemplatione ad Deum
ascendit ut eum intelligat et diligat, imago Dei dicenda est:
cogitando aeterna, vir est; sicut dicit Apostolus, Vir non debet
velare caput suum, cum sit imago Dei et gloria (Id. XI, 7),
id est quanto magis se extendit in id quod aeternum est, tanto magis
inde formatur ad imaginem Dei; et ideo non est cohibenda, ut inde se
contineat ac temperet. Quando vero ea agit vel cogitat quae sunt
temporalia, mulier appellatur; et tunc non est dicenda imago Dei, et
propterea debet velare caput suum, ne nimia sit ejus progressio ad
inferiora; ne cum licita agit, illicita concupiscat.
|
|