|
Tanta dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solum
jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae
Trinitatis, et opera divinae majestatis creatus sit homo; ut ex
primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo
Conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium
praestitit ei Conditor; et tanto amplius Conditorem diligeret,
quanto mirabilius se ab eo conditum intelligeret. Nec ob hoc solum
quidem, quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a Conditore
conditus est, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam Creator
omnium eum creavit, quod nulli alteri ex creaturis donavit. Quae
imago diligentius in interioris hominis dignitate et nobilitate est
consideranda. Primo quidem, quod sicuti Deus unus semper ubique
totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus
ait, quod in eo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII,
28): sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud,
movens et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major
est et in minoribus minor: sed in minimis tota est, et in maximis
tota. [Sic infusa est corpori, ut non per membrorum partes partibus
sit divisa. Nam in quolibet loco pars corporis percutitur, tota
dolet. Miro autem modo una eademque vivificatione membris praesidens,
cum ipsa per naturam non sit diversa, per corpus tamen agit diversa.
Ipsa quippe est, quae per oculos videt, audit per aures, per nares
odoratur, per os gustat, per membra omnia tangit, et tangendo lene ab
aspero discernit; et cum non sit diversa, per sensus tamen operatur
diversa. Ex qua re intelligitur, quod ita est anima secundum suum
modum in suo corpore, sicut Deus est in suo mundo. Interius siquidem
et exterius, superius et inferius est: regendo superior, portando
inferior, replendo interior, circumdando exterior. Sic est intus,
ut extra sit; sic circumdat, ut penetret; sic praesidet, ut portet;
sic portat ut praesideat. Et sicut Deus nec crescentibus creaturis
crescit, nec decrescentibus decrescit: sic anima nec minutis membris
minuitur, nec adauctis augetur.] Haec est imago sive similitudo
omnipotentis Dei, quam anima habet in se.
Quamdam etiam sanctae Trinitatis habet imaginem: primo in eo, quod
sicut Deus est, vivit et sapit; ita anima secundum suum modum est,
vivit et sapit. Est quoque et alia trinitas in ea; quia ad imaginem
perfectae quidem et summae Trinitatis, quae est in Patre et Filio et
Spiritu sancto, condita est. Et licet unius sit naturae anima, tres
tamen in se vires habet, id est intellectum, voluntatem et memoriam:
quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, cum
dicitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII, 37); id est,
ex toto intellectu tuo, et ex tota voluntate tua, et ex tota memoria
tua. Nam sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque
procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur voluntas, et
ex his ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente quolibet
potest intelligi. Nec enim anima perfecta potest esse sine his
tribus, nec horum trium aliquod sine aliis duobus integrum constat,
quantum ad suam pertinet habitudinem . Et sicut Deus Pater, Deus
Filius. Deus Spiritus sanctus; non tamen tres dii, sed unus Deus
et tres personae: ita anima intellectus, anima voluntas, anima
memoria; non tamen tres animae in uno copore, sed anima una et tres
vires. Atque in his tribus divinam imaginem gerit mirabiliter in sua
natura noster interior homo, et ex his quasi excellentioribus animae
viribus jubemur diligere Conditorem, ut in quantum intelligitur,
diligatur; et in quantum diligitur, semper in memoria habeatur. Nec
solum sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas.
Imo nec haec duo sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in
mente intelligentis et diligentis maneat Deus: ut sicut nullum potest
esse momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et
misericordia; ita nullum sit momentum, quo praesentem non habeat eum
in memoria. Et ideo mihi juste videtur dictum, nostrum interiorem
hominem esse imaginem Dei.
Nunc vero de similitudine aliqua dicamus. Nam sicut Deus creator,
qui hominem ad imaginem suam creavit (Gen. I, 27), est
charitas, bonus et justus, patiens et mitis, mundus et misericors,
et caetera sanctarum virtutum insignia quae de eo leguntur: ita homo
creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, patiens
atque mitis, mundus et misericors. Quas virtutes quanto plus quisque
in se ipso habet, tanto propior est Deo, et majorem sui Creatoris
gerit similitudinem. Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum
et diverticula malorum ab hac nobilissima sui Conditoris similitudine
degener aberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est, Homo cum in
honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13), etc.
Quis major honor esse potuit homini, quam ut ad similitudinem sui
Conditoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur,
quibus et Conditor, de quo legitur, Dominus regnavit, decorem
indutus est (Psal. XCII, 1); id est, omnium virtutum
splendore et totius bonitatis decore ornatus? Vel quod majus homini
potest esse dedecus aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis
gloria sui Conditoris amissa, ad informem et irrationalem brutorum
jumentorumque similitudinem dilabatur? Quapropter quisque diligentius
attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam sanctae
Trinitatis in se ipso imaginem agnoscat, honoremque divinae
similitudinis, ad quam creatus est, nobilitate morum, exercitatione
virtutum, dignitate meritorum habere contendat: ut quando apparebit
qualis sit, tunc similis ei appareat, qui mirabiliter eum ad
similitudinem suam in primo homine condidit, mirabiliusque in secundo;
id est, in se ipso reformavit.
|
|