|
Magna convenientia est inter Deum et animam. Deus namque vita est,
spiritus est, sapientia et amor. Vita etiam anima est, spiritus
est, in quo spiritu sapientia est et amor. Vita Deus est, vita et
anima est, similis, sed dispar: similis, quod vita, quod se ipsa
vivens, quod non tantum vivens, sed etiam vivificans, sicut et ille
haec omnia est; dispar, quoniam ille creator est, et ista creatura.
Nisi enim ab illo creata esset, non esset; et nisi ab illo
vivificata, non viveret. Vivit anima naturali vita, etiam si
spirituali non vivat, sed talis vita mors est potius quam vita:
quoniam mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22). Anima
quidem quae secundum carnem vivit, vivens mortua est; et ideo bonum
erat illi non vivere, quam sic vivere. Vita anima est, vivens
quidem, sed non aliunde quam se ipsa; et ob hoc non tam vivens, quam
vita est. Inde est quod infusa corpori vivificat illud, ut sit corpus
de vitae praesentia, non vita, sed vivens. Creata est anima a Deo,
vita a vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali; ut non sit
longe a Creatore suo, cui appropiare videtur simplicitate essentiae et
perpetuitate vitae. Licet enim spiritualiter non vivat, immortaliter
tamen necesse est ut vivat. Creata est anima magna a magno, recta a
recto: eo magna, quo capax aeternorum; eo recta, quo appetens
supernorum; eo beata , quo Deo unita. Anima namque quam Dei pietas
respicit, humilitas subjicit, poenitentia reducit, justitia deducit,
obedientia conducit, perseverantia perducit, devotio introducit,
puritas jungit, charitas unit.
Habet anima in se amorem, quo semper potest stare cum Deo, aut
redire, si mota cum suis affectibus, imo defectibus, ab eo fuerit.
Solus est amor ex omnibus animae affectibus atque sensibus, in quo
potest anima, etsi non ex aequo, suo respondere auctori, vel de
simili mutuam rependere vicem: et si minus amat, quoniam minor est;
tamen si ex tota se diligat, nihil deest ubi totum est. Renuntians
ergo cunctis affectionibus aliis, tota soli incumbat amori, effundens
se totam in amorem illius, cui respondere habet in redhibendo amore.
Amat siquidem Deus ut ametur, et cum amat, nil aliud vult quam
amari, sciens ipso amore beatos qui se amaverint. Per amorem venit ad
homines, venit in homines, factus est homo, et deliciae illius esse
cum filiis hominum (Prov. VIII, 31). Nostrae vero deliciae
erunt cum ad eum veniemus, et videbimus eum sicuti est, atque similes
ei erimus (I Joan. III, 2). Tunc erit manifesta visio,
plena cognitio, vera dilectio, firma conjunctio, societas individua,
similitudo perfecta, et vita beata, in aeternum et ultra in perpetuas
aeternitates. Sicut enim corpus in resurrectione sua vitam et sensum
recipiet; sic anima in resurrectione sua vitam et sensum recipiet, id
est, cognitionem et amorem Dei. Quod autem cognitio sit vita
aeterna, ipsa Veritas affirmat dicens: Haec est vita aeterna, ut
cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
XVII, 3). Amor etiam sensus est. Nam sicut exterior homo
circa ista temporalia quinquepartito sensu afficitur, id est, visu,
auditu, gustu, odoratu et tactu: sic interior homo in beata vita
circa quinque ineffabilia Dei ineffabili amore afficietur. Cum enim
Deum suum amabit, quamdam lucem, quamdam vocem, quemdam odorem,
quemdam cibum, et quemdam amplexum interiorem amabit. Ibi enim fulget
quod non capit locus. Ibi sonat quod non rapit tempus. Ibi olet quod
non spargit flatus. Ibi sapit quod non minuit edacitas. Ibi haeret
quod non divellit satietas. Ibi siquidem videtur Deus sine
intermissione, cognoscitur sine errore, amatur sine offensione,
laudatur sine fatigatione.
|
|