|
Nobilis creatura est anima. Civitas namque Dei est, de qua tam
gloriosa dicta sunt (Psal. LXXXVI, 3), quod ad imaginem et
similitudinem Dei facta est. Haec civitas Jerusalem merito
appellanda est; quia ad fruendum visione illius summae pacis, quae
fecit utraque unum (Ephes. II, 14), creata est. Mens ejus
paradisus est, in qua cum coelestia meditatur, quasi in paradiso
voluptatis delectatur. Domus etiam summi Patrisfamilias est anima,
propter unitatem morum; sponsa Christi, per dilectionem; templum
Spiritus sancti, per sanctificationem; civitas Regis aeterni,
propter pacem et concordiam civium. Et quia nulla est civitas absque
populo, disposuit in ea Conditor noster populum triplicis gradus, id
est, sapientes ad consulendum, milites ad propugnandum, artifices ad
ministrandum. Cives hujus civitatis, sunt naturales et ingeniti
animae vigores, tanquam indigenae: quorum distincti sunt gradus; quia
alii superiores, alii inferiores, alii medii. Superiores quidem
sunt, intellectuales sensus; medii, rationales; infimi, animales.
Quorum differentia haec est. Animalis sive sensualis appetit
visibilia. Rationalis discernit, et discretionis oculo aspernatur
ea. Intellectualis pertrahit ad divina. Intellectuales igitur sensus
sunt tanquam animae consiliarii, dicentes ei: Deum time, et mandata
ejus observa. Propter hoc enim est omnis homo (Eccle. XII,
13). Rationales sunt tanquam milites, qui hostes, puta
concupiscentias, impugnant per arma justitiae. Animales seu sensuales
sunt tanquam rustici et artifices, qui corporalibus rudimentis
insistunt, et corpori necessaria ministrant. Hanc triplicem vim
animae, id est, sensualem, rationalem, et intellectualem,
philosophi partes vocaverunt, non integrales, sed virtuales: quia
potentiae ejus sunt. Sensualitas ea vis animae est, qua corpus
vegetat, et per corporis sensus ista exteriora sentit et discernit.
Omnes enim sensus, tam exteriores quam interiores, ad animam
referuntur, utpote ab illa procedentes: ut enim sentiant, omnes ab
anima habent. Ratio vis est animae supra corporalia, et infra
spiritualia collocata: secernit enim vera a falsis, quod est
Logicae; virtutes a vitiis, quod est Ethicae; et per experimenta
rerum investigat naturas, quod est Physicae. In his vero tribus tota
Philosophia consistit. Totam igitur Philosophiam ratio
comprehendit. Intellectus sive intelligentia, ea vis animae est, qua
de divinis, quantum homini possibile est, cognoscitur. Ad coelestia
enim arcana penetranda ratio per se non sufficit, nisi a Deo adjuta
fuerit. Tunc finis ejus, si bene viget, cum ad notitiam secretorum,
quae diu investigando quaesivit, pervenerit, intellectus seu
intelligentia nuncupatur. Boethius tamen dicit intelligentiam solius
Dei esse et admodum paucorum hominum: sed horum alterum pro altero
saepe ponitur. Memoria etiam consors et cooperatrix est rationis;
quoniam sine ea ratio nec ad incognita procedere, nec cognitorum
scientiam retinere potest. Memoria est vis animae accepta retinens,
praeterita repetens, elapsa recolligens. Humanus appetitus inter
summa et ima positus, cum plerumque in utraque divisus sibimetipsi sit
contrarius, in quamcumque partem totus transierit, nomen ejus merito
sortitur. Si carnis voluptatibus pascitur, carnalis sive animalis
nominatur. Si spiritualibus desideriis delectatur, spiritualis
nuncupatur. Appetitus siquidem est naturalis vis in animante movendis
avide sensibus attributa.
|
|