|
Animus invisibilis est. Neque enim aliter invisibilia cernere
valeret. Visibilia per corpus videt, invisibilia per se, et in eo se
videt, quod invisibilem se esse videt. Videtur tamen in corpore per
corpus, sicut sensus in littera manet, et per litteram videtur.
Animus corporis dominator, rector, habitator videt se per se: per se
ipsum semetipsum videt. Non quaerit auxilium corporalium oculorum,
imo vero ab omnibus corporis sensibus tanquam impedientibus et
perstrepentibus abstrahit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se
apud se. Et cum vult Deum cognoscere, elevat se super se mentis
acie. Non enim aliquid tale est Deus, qualis est animus: non tamen
videri nisi animo potest, nec ita videri ut animus potest.
Incommutabilis siquidem est veritas sine defectu substantiae. Non
talis est animus: sed deficit et proficit, novit et ignorat, meminit
et obliviscitur; modo vult, modo non vult. Diffusis cogitationibus
atque consiliis, huc atque illuc vagatur: considerat, spectat omnia.
Videt absentia; transmarina visu ambit, et percurrit aspectu, abdita
scrutatur: et uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi
secreta circumfert. Descendit ad inferna, ascendit inde, versatur in
coelo, adhaeret Christo, conjungitur Deo. Ipse siquidem est ejus
patria et habitatio, ad cujus similitudinem factus est. Quisquis ergo
se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est similem
Deo, redeat ad se, et stet in se, et sic intra semetipsum quaerat,
et videat unde constet homo, et ex qua sui parte factus sit ad imaginem
Dei.
|
|