|
Anima rationalis et intellectualis facta est ad imaginem et
similitudinem Dei, ut factorem suum pro imagine cognoscat, et pro
similitudine diligat. Ex imagine namque Dei habet rationem, et ex
similitudine charitatem. Charitas vero in se ipsa repraesentat
Trinitatem. Hanc ratio sentit, et pacata requirit: hanc charitas
invenit, et videndo beata quiescit. Hanc in praesenti fides
sequitur, spes in coelum usque comitatur, charitas perenniter
amplexatur. Mens itaque spiritualis, seu intelligentia rationalis,
primo Creatorem suum aspiciat; deinde creaturam ipsius videat; et
mediante arbitrii libertate ad eum, qui condidit omnia, se et caetera
referat. Sic in homine Trinitas appareat, quam charitas manifestat,
ut charitatem semper homo exhibeat, semperque conspiciat is, quem
Trinitatis imago perornat. Sic homo ejus servabit similitudinem,
cujus in se naturaliter portat imaginem. Appareat ergo imago Dei in
intelligentia rationali, in mente spirituali, in honore liberi
arbitrii. Appareat similitudo Dei in moribus pro natura, in operibus
pro justitia, in virtutibus pro gratia: ut moribus natura perornetur,
ut justitia operibus comprobetur, ut gratia virtutibus compleatur, et
sic semper Domino praesentetur. Anima totum corpus hominis tota
pariter animat. Est quidem inspirata a Deo homini vita, non de
praejacenti materia, sed de nihilo facta ab eo. De caeteris
animantibus Scriptura dicit: Producant aquae, etc. Producat terra
animam viventem (Gen. I, 20 et 24). Animam vero non aqua,
non terra produxit, sed Deus inspiravit; non tamen vivam vel
viventem, sed spiraculum vitae (Id. II, 7), rationale ex Dei
imagine, factum ex Dei similitudine.
|
|