CAPUT XL. Miseria animae a Deo recedentis. Recedit a similitudine, non ab imagine Dei. Animae non generantur.

Anima non est pars Dei. Probat hoc mutabilitas quam incurrit. Deus enim immutabilis est: haec saepe mutata, pro culpa quandoque damnata, pro poena quoque fit misera. Nihil ei tamen nocere posset nisi a Deo recessisset. Recessit autem quando peccavit. Proinde torquetur misera, a Deo refuga. Ab uno disjuncta spargitur ad multa, et pro sua intemperantia fit morbida, fit molesta. Ea propter sensus corporei turbata memoria turbati hebetes fiunt, marcidi et stupidi. Inde caro patitur, languores oriuntur, et mors violenta pervagatur. Homo quidem a Deo aversus, peccando perversus, quia a Deo dissentit, dissidet et sibi, portatque in se ipso poenam de se ipso. Anima non formatur ex materia informi, sed in sua creatione formam accepit, qua facta est ad imaginem et similitudinem Dei. A quo si avertitur, remanet informis; quia rea, quia dissimilis : nec ideo tamen efficitur irrationalis; quia gestat imaginem Dei, unde et potest reformari. Sed nec etiamsi tota peccato concludatur, et licet pro insipientia jumento comparetur, ideo fit anima pecoris vel alterius corporis. Ipsum enim corpus et nunc et in fine semper est habitura, cum quo facta est una persona. Sed nec ideo fit corpus, etiamsi penitus hebetetur. Non enim distrahitur partibus, nec loco concluditur. Non est major in majoribus, nec est minor in minoribus sui corporis partibus vitae idoneis. Spiritus namque est anima rationalis, quantislibet obruta malis; et ubicumque est, tota est.

Non traducitur a patre in filium, ne una sit anima amborum. Sicut, inquit Dominus, anima patris, sic anima filii mea est (Ezech. XVIII, 4). Nec pars animae patris in filium, dum generat, se transfundit. Partiri namque seu dividi, augeri vel minui, pro substantia sua spiritus nescit. Non enim potest esse major, sed melior. Si enim particulariter transfunderetur, corporeus esse probaretur. Quod si, ut delirant aliqui, semen animae cum semine carnis haberet generando transfundi, multa quidem inhonesta et impossibilia possent exinde reclamari, quae de spiritu rationali nec dici debent nec opinari. Indecens enim est obscoena retexere, et male fusa carnis semina denudare.