CAPUT XLI. Sed in dies creantur. Materiae a prima creatione nulla fit nova creatio. Peccatum originale per carnem contrahitur. Baptismi necessitas.

Dicimus autem rationales animas pro essentia fieri quotidie de nihilo novas, sed pro consimili natura ex institutione divina, non utique novas. Quales enim in exordio Deus die sexto masculo et feminae dedit (Gen. I, 27), tales quotidie inspirat singulis, nova de nihilo creatione, non nova institutione. Pater, inquit, meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Operatur usque modo Pater et Filius; operatione siquidem nova, sed institutione non nova; pro illa agens, cum ista quiescens. Res vero corporeae post primam sui creationem novae nullae creantur, sed simul in exordio conditae temporali formatione propagantur. Animae autem non simul essentialiter factae sunt, sed pro natura consimili, qua ad imaginem et similitudinem Dei fiunt, et simul factae reputantur, et non simul editae judicantur: non simul editae pro essentia, sed simul factae pro compari forma ad imaginem et similitudinem Dei praerogata. Caro de carne generando traducitur, sed spiritus de spiritu minime propagatur.

Certum tenemus quia caro contracta de carne per legem concupiscentiae, quam cito vivificatur, originalis culpae vinculo premitur, ejusque affectionibus anima, quae carnem vivificat, aggravatur. Sub hoc peccati vinculo demerguntur parvuli, qui sine remedio baptismi moriuntur. Habent enim originale peccatum, non per animam, sed per carnem utique contractum, animaeque refusum. Carni namque ita unitur anima, ut cum carne sit una persona. Fit enim auctore Deo anima et caro unum individuum, unus homo: unde salva naturae utriusque proprietate adjicitur carni quod animae est, et animae quod carnis est; pro unitate personae, non pro diversitate naturae. Quod igitur ibidem singulis est proprium, commune fit amborum; proprium pro natura, commune pro persona. Exinde fit anima originali culpae obnoxia, quam caro contrahit, et animae refundit, cum qua unita est in persona, licet divisa sit in natura. Ea propter necesse est parvulum, dum vivit, Christi Sacramento renovari, ne obsit ejus animae societas carnis peccati, qua gravatur etiam corpore exuta, nisi dum in corpore vivit, salutari fuerit remedio expiata. Currant igitur adulti, currant pro se ipsis; impendant etiam parvulis Sacramenta fidei, suscipiant Christi fidem cum Sacramentis, ut parvulos in Christo renatos fides Ecclesiae tueatur, et adultos cum Sacramentis opera fidei comitentur. His etiam per gratiam renovatis, tandem complebitur in resurrectione generali, ut caro ipsa resurgat in gloria, animae suae restituta, viva et aeterna, felix et beata.