|
Si quaeratur cur Deus donet animas illis quos absque remedio salutari
mori contingit; respondemus, quod divina institutio, qua res et rerum
naturae conduntur, nec peccato tollitur, nec violentia praepeditur.
Inde est quod lex carnalis copulae, nec etiam in malis jure suo
privatur. Generant adulteri, fornicatores, profani: naturalis tamen
institutio nec in talibus deperit. Natura namque, prout Deus
instituit, quod suum est operatur. Natura siquidem est quaedam vis et
potentia divinitus rebus creandis insita, quae unicuique rei suum esse
tribuit, qua bona quisquis male utitur, malus esse judicatur. Juste
enim puniuntur, qui licitis abutuntur. Juste vero puniuntur, qui
rapere inconcessa conantur. Sic satanas coelum, sic protoplastus
perdidit paradisum. Abutuntur licitis, qui bona Dei maculant usibus
inconcessis. Maculant bona Dei, sicut ii qui cum ardore libidinis
exercent opera copulae carnalis. Ex his filii generantur, quorum
corpora serviente Creatori creatura formantur, et Deo inspirante
spiraculum vitae animantur. Spiraculum vitae humanam animam
intellige, quam non producit terra vel aqua, sed Deus inspirat: quo
sensus corporei animantur; unde homo factus in animam viventem
memoratur. In his et in aliis Omnipotens agit, prout instituit,
quem nullius adjuvant bona, nec impediunt mala. Bonos quidem provehit
sua gratia: malos terret sua justitia. Nos equidem servi, dum
Domini bonis abutimur, rei et miseri pariter invenimur. Ipse vero
Dominus, qui servorum suorum malis bene utitur, sanctus et omnipotens
adoratur. Ipse corpori terreno de peccati traduce propagato, pro
institutione sua inspirat animam, bene utens inolita praevaricatione
nostra; quae si esset naturalis, Creatori poterat imputari. Sed
Creator praeparat omni tempore Sacramenta, et obedientiae pia
proponit edicta, ut contra peccatum Sacramenta sint in remedium, et
temporalium observatio mandatorum aeternorum afferat praemia donorum.
Unde si aliqui sub peccato geniti obeunt parvuli absque remedio
salutari, pertimesce justitiam Dei, qui nihil debet alicui, sed
damnat in singulis malum quod non fecit in eis. Si autem parvulos
renovat Sacramentis, admirare misericordiam Dei. Ipsi enim sicut
nesciunt culpam, cum qua ex carne nascuntur; sic nesciunt gratiam,
qua per Christum renovantur. Non excusat parvulos a culpa, quia eam
non norunt; nec excludit gratiam ab eis, quia eam nesciunt. Quaeris
in eis culpam? Invenis ex carne traductam. Quaeris in eis gratiam?
Invenis a Deo collatam. Illa debite damnatur, haec indebite
praerogatur. Illa judicium praedicat, haec misericordiam
repraesentat. In utroque Deus agnoscitur, cui misericordia et
judicium perpetua laude cantatur (Psal. C, 1). Sed ab his
intuendis mens nostra, mens infirma, quia peccatis obruta, citius ad
se ipsam redeat, sibique remedium quaerat, ut quae in Adam
ceciderit, in Christo resurgat.
|
|