|
Plura veteres de natura animae dixisse inveniuntur, sed nihil ita ut
non aliquid restare videatur. Ego autem ex eorum dictis, quanto
diligentius potui, breve istud et certum colligere, atque in unum
studui redigere, quod memoriae commendetur. Hebes namque est memoria
hominis, et brevitate gaudet; et si in multa dividitur, fit minor in
singulis. Ex corpore et anima constat homo: et quidquid oculis
corporeis videtur, propter corpus factum est, corpus propter animam,
anima autem propter Deum. Vita corporis anima est, vita animae Deus
est. Immortalis est anima, quia carne caret; nec habet quo cadat,
ut resurrectione egeat post ruinam, nisi peccato ceciderit. Et ideo
in morte vita nostra non perit, sed corpus destituit, dum discedens
anima vim suam non perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit, et
quantum in se est, mortem alterius facit, quam ipsa non recipit.
Facit, inquam, non vivificando quod deserit, non amittendo quod
vivit. Itaque mors hominis nihil est aliud quam carnis occasus, a qua
cum vis potentiae vivificantis abscesserit, in terram de qua sumpta est
redit, amissis sensibus quos non per se ipsam habuit. Anima non
aliter, quam sol lucem diei, vitam tribuit carni, cum venerit;
mortem efficit, cum recedit. Mors tamen non consumit conjuncta, sed
dividit, dum origini suae utrumque reddit. Et ne quis putet animam
corporis morte consumi, audiat quid Dominus in Evangelio dicat:
Nolite, inquit, eos timere qui occidunt corpus, animam autem non
possunt occidere (Matth. X, 28). Fatigatur corpus
cogitationibus mentis: afficitur in corpore mens doloribus corporis.
|
|