|
Corpus ex quatuor elementis constat. Anima nec elementum est, nec ex
elementis, sed de nihilo est facta, et soli Creatori suo cognita.
Ex his ergo omnibus quae in se, hoc est, in corpore suo visibilia
videt, nihil se esse vel posse esse videt. Secernat ergo et dividat
se per se ab eo toto, quod visibile videt in se; et invisibilem omnino
se esse videt in eo quod videt se, et tamen videri se non posse videt.
Deinde elevet se supra se, et in eo quod primum et principale speculum
est speculandi Dei, illiusque imagini ac similitudini proximum et
cognatum magis factum, invisibilem Deum inspiciat. Hoc autem est
ipsa ratio, et mens ratione utens, quae ad primam similitudinem Dei
facta est, ut per se invenire possit eum a quo facta est, et in ejus
amore atque contemplatione dulciter requiescere. Ea namque perfectius
suum factorem manifestant, quae illius similitudini vicinius
appropinquant. Haec autem est ipsa rationalis creatura, quae et
excellenter et proprie ad illius similitudinem facta est: et tunc
citius Creatorem suum, quem non videt, agnoscit et diligit, cum se
ad illius imaginem factam intelligit .
Mens rationalis est, quae se cogitando intelligit, et imaginem suam
ex se natam habet, quae imago ejus verbum est. Verbum enim rei est
ipsa cognitio ad similitudinem ejus ex memoria formata. Hoc modo
liquido apparet summam Sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere
consubstantialem sibi similitudinem suam, id est, Verbum suum. Mens
tamen rationalis, quoniam non se semper cogitat, sicut sui semper
meminit, liquet quia cum se cogitat, verbum ejus nascitur de memoria.
Unde apparet quia si semper se cogitaret, semper verbum ejus de
memoria nasceretur. De summa vero Sapientia, quae semper se dicit
sic, sicut sui semper memor est, liquet quia de aeterna memoria
coaeternum ejus Verbum nascitur. Sicut enim summa Sapientia aeterna
est, ita aeterne sui memor est, et aeterne se intelligit, et aeterne
se dicit, cum sit illi dicere quod intelligere: et cum aeterne se
dicat, aeterne Verbum ejus apud ipsam. Mens ergo rationalis quae
inter omnes creaturas ad investigationem summae sapientiae sola
assurgere valet, et nihilominus ad ejusdem inventionem sola proficere,
semper studeat illius reminisci, illam intelligere et amare: ad hoc
facta est ut semper vivat, si semper amet summam vitam, summam
sapientiam, summam essentiam, cui debet hoc ipsum quod est. Amare
autem nequit, nisi ejus reminisci, et eam studuerit intelligere.
Faciat ergo hoc ad quod facta est, ut bene vivat.
|
|