|
. Deus omnipotens cujus beatitudo nec augeri potest, quia perfecta
est; nec minui, quia aeterna est: sola charitate, nulla sui
necessitate rationales spiritus creavit, ut eos suae beatitudinis
participes faceret. Alios vero in sua puritate in coelo confirmavit:
alios autem propter superbiam in infernum praecipitavit: atque alios ad
probandam humilitatem et obedientiam in terrena habitatione terrenis
corporibus sociavit, ut ad vitae sensum luteam materiam vegetarent.
Habent namque in natura sua quamdam mutabilitatem, secundum quam
corporibus vivificandis appropinquant, in qua quidem nonnihil suae
puritatis deponunt. Cum enim delectatione corporis afficiuntur, quasi
quamdam corpulentiam inde trahunt; quae puriorem naturam eorum
corrumpit. Et hoc vitium quanto altius eis in corporibus manentibus
inhaeserit, tanto difficilius eos a corporibus discedentes deserit:
quoniam non tollitur passio, etiam cum tollitur causa passionis, nisi
ab ejusmodi faeculentia se in hac vita mundare studuerint. Nos ergo
qui in medio bonorum et malorum positi sumus, considerare saepe debemus
et gaudium illorum, et istorum supplicium, atque nostram miseriam.
Rationalis siquidem est anima nostra, ut sciat discernere inter bonum
et malum. Est etiam concupiscibilis atque irascibilis, ut possit
amare bonum et odire malum. De concupiscibilitate nascitur amor, et
de amore desiderium et gaudium. Amor est delectatio cordis alicujus ad
aliquid propter aliquid, per desiderium currens, atque per gaudium
requiescens; per desiderium in appetendo, et per gaudium in
perfruendo. Nec aliunde bonum est, si bonum est, cor humanum, nisi
quod bene amat quod bonum est. Nec aliunde malum est, si malum est,
nisi quod male amat quod bonum est. Omne enim quod est, bonum est:
sed in eo quod male amatur tantum vitium est. De irascibilitate
nascitur odium. Ira enim generat odium: et de odio dolor et timor.
Cum enim contra peccata nostra irascimur, et ea odire incipimus,
dolemus quia peccavimus, et poenas pro peccatis timemus.
|
|